<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="26" subtype="section"><p><reg>testis</reg> est Graecia, quae 
cum eloquentiae studio sit incensa iamdiuque excellat in
ea praestetque ceteris, tamen omnis artis vetustiores habet
et multo ante non inventas solum sed etiam perfectas,
quam haec est [a Graecis<note>a Graecis <hi rend="italics">secl. H. Meyer</hi>: ab eis <hi rend="italics">corr. Piderit</hi>
                  </note>] elaborata dicendi vis atque copia.
In quam cum intueor, maxime mihi occurrunt, Attice, et
quasi lucent Athenae tuae, qua in urbe primum se orator
extulit primumque etiam monumentis et litteris oratio est
coepta mandari. </p></div><div type="textpart" n="27" subtype="section"><p><reg>tamen</reg> ante Periclem, cuius scripta quae

<pb n="p.1009"/>

dam feruntur, et Thucydidem, qui non nascentibus Athenis
sed iam adultis fuerunt<note>fuerit <hi rend="italics">L</hi>: fuit <hi rend="italics">maluit Eberhard</hi>
                  </note>, littera nulla est quae quidem ornatum aliquem habeat et oratoris esse videatur. Quamquam
opinio est et eum, qui multis annis ante hos fuerit, Pisistra-
tum et paulo seniorem etiam Solonem posteaque Clisthenem 
multum ut<note>ut . . . perspici <hi rend="italics">secl. Eberhard</hi>
                  </note> temporibus illis valuisse dicendo. </p></div><div type="textpart" n="28" subtype="section"><p><reg>post</reg> hanc
aetatem aliquot annis, ut ex Atticis<note>Atticis <hi rend="italics">Lambinus</hi>: Attici <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> monumentis potest perspici, Themistocles fuit, quem constat cum prudentia tum
etiam eloquentia praestitisse; post Pericles, qui cum floreret
omni genere virtutis, hac tamen fuit laude clarissimus. 
Cleonem etiam temporibus illis turbulentum illum quidem
civem, sed tamen eloquentem constat fuisse. </p></div><div type="textpart" n="29" subtype="section"><p><reg>huic</reg> aetati
suppares Alcibiades Critias<note>Critias <hi rend="italics">vulg.</hi>: Critas
<hi rend="italics">L</hi>
                  </note> Theramenes; quibus temporibus quod dicendi genus viguerit ex Thucydidi scriptis, qui
ipse tum fuit, intellegi maxime potest. Grandes erant 
verbis, crebri<note>crebri <hi rend="italics">F2</hi>: crebris <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> sententiis, compressione<note>compressione <hi rend="italics">L</hi>: comprehensione
<hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note> rerum breves et ob
eam ipsam causam interdum subobscuri. <milestone n="8" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="30" subtype="section"><p><reg>sed</reg> ut intelle-
ctum est quantam vim haberet accurata et facta quodam
modo oratio, tum<note>tum <hi rend="italics">secl Jahn</hi>
                  </note> etiam magistri dicendi multi subito exstiterunt. Tum Leontinus Gorgias, Thrasymachus Calche
donius, Protagoras Abderites<note>Abderites <hi rend="italics">F2 Quintil.</hi> iii. 1. 10:
Abderitas <hi rend="italics">BMG</hi>: Abderita <hi rend="italics">HO</hi>
                  </note>, Prodicus<note>Prodicus <hi rend="italics">F</hi>: Prodigus <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> Cius, Hippias Elius<note>Cius . . . Elius <hi rend="italics">Fleckeisen</hi>: Ceius . . . Eleius <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>
in honore magno fuit<note>in honore magno
fuit <hi rend="italics">secl. Jahn</hi>
                  </note>
                  <note>fuere <hi rend="italics">B1</hi>: fuerit <hi rend="italics">H</hi>
                  </note>; aliique multi temporibus eisdem
docere se profitebantur, arrogantibus sane verbis, quem ad
modum causa inferior—ita enim loquebantur—dicendo fieri
superior posset. </p></div></div></body></text></TEI>