testis est Graecia, quae cum eloquentiae studio sit incensa iamdiuque excellat in ea praestetque ceteris, tamen omnis artis vetustiores habet et multo ante non inventas solum sed etiam perfectas, quam haec est [a Graecis a Graecis secl. H. Meyer : ab eis corr. Piderit ] elaborata dicendi vis atque copia. In quam cum intueor, maxime mihi occurrunt, Attice, et quasi lucent Athenae tuae, qua in urbe primum se orator extulit primumque etiam monumentis et litteris oratio est coepta mandari. tamen ante Periclem, cuius scripta quae dam feruntur, et Thucydidem, qui non nascentibus Athenis sed iam adultis fuerunt fuerit L : fuit maluit Eberhard , littera nulla est quae quidem ornatum aliquem habeat et oratoris esse videatur. Quamquam opinio est et eum, qui multis annis ante hos fuerit, Pisistra- tum et paulo seniorem etiam Solonem posteaque Clisthenem multum ut ut . . . perspici secl. Eberhard temporibus illis valuisse dicendo. post hanc aetatem aliquot annis, ut ex Atticis Atticis Lambinus : Attici L monumentis potest perspici, Themistocles fuit, quem constat cum prudentia tum etiam eloquentia praestitisse; post Pericles, qui cum floreret omni genere virtutis, hac tamen fuit laude clarissimus. Cleonem etiam temporibus illis turbulentum illum quidem civem, sed tamen eloquentem constat fuisse. huic aetati suppares Alcibiades Critias Critias vulg. : Critas L Theramenes; quibus temporibus quod dicendi genus viguerit ex Thucydidi scriptis, qui ipse tum fuit, intellegi maxime potest. Grandes erant verbis, crebri crebri F2 : crebris L sententiis, compressione compressione L : comprehensione Stangl rerum breves et ob eam ipsam causam interdum subobscuri. sed ut intelle- ctum est quantam vim haberet accurata et facta quodam modo oratio, tum tum secl Jahn etiam magistri dicendi multi subito exstiterunt. Tum Leontinus Gorgias, Thrasymachus Calche donius, Protagoras Abderites Abderites F2 Quintil. iii. 1. 10: Abderitas BMG : Abderita HO , Prodicus Prodicus F : Prodigus codd. Cius, Hippias Elius Cius . . . Elius Fleckeisen : Ceius . . . Eleius codd. in honore magno fuit in honore magno fuit secl. Jahn fuere B1 : fuerit H ; aliique multi temporibus eisdem docere se profitebantur, arrogantibus sane verbis, quem ad modum causa inferior—ita enim loquebantur—dicendo fieri superior posset.