<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p><reg>ego</reg> vero, inquam, si potuero,
faciam vobis satis. Poteris, inquit: relaxa modo paulum
animum aut sane<note>sane <hi rend="italics">codd.</hi>: plane <hi rend="italics">Wetzel</hi>
                  </note>, si potes, libera.</p><p>Nempe igitur hinc tum, Pomponi, ductus est sermo,
quod erat a me mentio facta causam Deiotari fidelissimi 
atque optimi regis ornatissime et copiosissime a Bruto me
audisse defensam. <milestone n="6" unit="chapter"/>
                  <reg>scio</reg>, inquit, ab isto initio tractum esse
sermonem teque Bruti dolentem vicem quasi<note>quasi sccl. <hi rend="italics">Stangl</hi>: graviter <hi rend="italics">maluit Eberhard</hi>
                  </note> deflevisse iu-
diciorum.vastitatem et fori. Feci, inquam, istuc quidem et
saepe facio. </p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p>Nam mihi, Brute, in te intuenti crebro in 
merrtem venit vereri, ecquodnam<note>ecquodnam <hi rend="italics">O</hi>: et quodnam <hi rend="italics">F</hi>: quodnam <hi rend="italics">vulg.</hi>
                  </note> curriculum aliquando sit
habitura tua et natura admirabilis et exquisita doctrina et
singularis industria. Cum enim in maximis causis versatus
esses et cum tibi aetas nostra iam cederet fascisque summit-
teret, subito in civitate cum alia ceciderunt tum etiam ea 
ipsa, de qua disputare ordimur, eloquentia obmutuit. </p></div><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p><reg>tum</reg>
ille: Ceterarum rerum causa, inquit, istuc et doleo et
dolendum puto; dicendi autem me non tam fructus et
gloria quam studium ipsum exercitatioque delectat: quod
mihi nulla res<note>res <hi rend="italics">codd.</hi>: vis <hi rend="italics">C. F. W. Müller</hi>
studioso mei <hi rend="italics">Margraff</hi>: studiosum et <hi rend="italics">L</hi>: studioso <hi rend="italics">codd.</hi>: studioso et diserto <hi rend="italics">Prohasel</hi>: tam studiosum et exercitatum audienti <hi rend="italics">Friedrich</hi>
                  </note> eripiet te praesertim tam studioso mei.

<pb n="p.1008"/>

Dicere enim bene nemo potest nisi qui prudenter intellegit;
qua re qui eloquentiae verae<note>verae <hi rend="italics">vulg.</hi>: vere <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> dat operam, dat prudentiae,
qua ne maximis quidem in bellis aequo animo carere quis-
quam potest. </p></div><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p><reg>praeclare</reg>, inquam, Brute, dicis eoque magis 
ista dicendi laude delector quod cetera, quae sunt quon-
dam habita in civitate pulcherrima<note>pulcherrime <hi rend="italics">FOG</hi>
                  </note>, nemo est tam humilis
qui se non aut posse adipisci aut adeptum putet; eloquentem neminem video factum esse victoria. Sed quo facilius
sermo explicetur, sedentes, si videtur, agamus. Cum idem
placuisset illis, tum in pratulo propter Platonis statuam con-
sedimus.</p><p/></div><div type="textpart" n="25" subtype="section"><p><reg>hic</reg> ego: Laudare<note>laudare <hi rend="italics">H2</hi>:
laudari <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> igitur eloquentiam et quanta vis sit 
eius expromere<note>exprimere vel exponere <hi rend="italics">codd. dett.</hi>
                  </note> quantamque eis<note>his <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> qui sint<note>sunt <hi rend="italics">BHM</hi>
                  </note> eam consecuti
dignitatem adferat, neque propositum nobis est hoc loco
neque necessarium. Hoc vero sine ulla dubitatione con-
firmaverim<note>conferam veri <hi rend="italics">FO2 vetus</hi>
                  </note>, sive illa<note>illa <hi rend="italics">O1G2</hi>: ulla <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> arte pariatur aliqua sive exercitatione
quadam sive natura, rem unam esse omnium difficillimam.
Quibus enim ex quinque rebus constare dicitur, earum una
quaeque est ars ipsa magna per sese. Qua re<note>quare <hi rend="italics">L</hi>: quarum <hi rend="italics">Kayser</hi>
                  </note> quinque artium
concursus maximarum quantam vim quantamque difficul
tatem habeat<note>habeat <hi rend="italics">G2</hi>: habeant <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> existimari potest. <milestone n="7" unit="chapter"/>
               </p></div></div></body></text></TEI>