<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p><reg>tum</reg> Atticus: Eo, inquit,
ad te animo venimus, ut de re publica esset silentium et
aliquid audiremus potius ex te quam te adficeremus ulla
molestia. Vos vero, inquam, Attice, et praesentem<note>praesentem <hi rend="italics">F</hi>: praesente codd.</note> me cura
levatis et absenti magna solacia dedistis. Nam vestris
primum litteris recreatus me ad pristina studia revocavi.
Tum ille: Legi, inquit, perlibenter epistulam quam ad te
Brutus misit ex Asia, qua mihi visus est et monere te pru-
denter et consolari amicissime. </p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p><reg>recte</reg>, inquam, est visus; 
nam me istis scito litteris ex diuturna perturbatione totius
valetudinis tamquam ad aspiciendam lucem esse revocatum.

<pb n="p.1005"/>

Atque ut post Cannensem illam calamitatem primum Marcelli ad Nolam proelio populus se Romanus erexit posteaque
prosperae res deinceps multae consecutae sunt, sic post
rerum nostrarum et communium gravissimos casus nihil
ante epistulam Bruti mihi accidit quod vellem aut quod 
aliqua ex parte sollicitudines adlevaret meas. </p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p><reg>tum</reg> Brutus:
Volui id quidem efficere certe et capio magnum fructum, si
quidem quod volui tanta in re consecutus sum. Sed scire
cupio, quae te Attici litterae delectaverint. Istae vero, inquam, Brute, non modo delectationem mihi sed etiam, ut 
spero, salutem attulerunt. Salutem ? inquit ille. Quodnam
tandem genus istuc tam praeclarum litterarum fuit? An
mihi potuit, inquam, esse aut gratior ulla salutatio aut ad
hoc tempus aptior quam illius libri quo me hic adfatus quasi
iacentem excitavit? </p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p><reg>turn</reg> ille: Nempe eum dicis<note>dicis <hi rend="italics">vulg.</hi>: dices <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>, inquit, 
quo iste omnem rerum<note>rerum <hi rend="italics">L</hi>: r. Romanarum <hi rend="italics">Bake</hi>: r. nostrarum <hi rend="italics">Jahn</hi>
                  </note> memoriam breviter et, ut mihi
quidem visum est, perdiligenter complexus est ? Istum
ipsum, inquam, Brute, dico librum mihi saluti fuisse. <milestone n="4" unit="chapter"/>
                  <reg>tum</reg>
Atticus: Optatissimum mihi<note>mihi quidem est <hi rend="italics">F</hi>: mihi est quidem est <hi rend="italics">G</hi>: quidem mihi est <hi rend="italics">OB1M</hi>: quidem mihi <hi rend="italics">H</hi>: mihi quidem opt. est <hi rend="italics">B</hi>:
mihi, inquit, est <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note> quidem est quod dicis; sed
quid tandem habuit liber iste quod tibi aut novum aut 
tanto usui posset esse<note>esse posset <hi rend="italics">O</hi>
                  </note>? </p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p><reg>ille</reg> vero et nova, inquam, mihi
quidem multa et eam utilitatem<note>et eam attulit
<hi rend="italics">Mahly</hi>: attulit et eam <hi rend="italics">Gud.</hi> 38</note> quam requirebam, ut explicatis ordinibus temporum uno in conspectu omnia viderem. Quae<note>quae <hi rend="italics">Eberhard</hi>: qua <hi rend="italics">L</hi>: quo
<hi rend="italics">B1H1 vetus</hi>
                  </note> cum studiose tractare coepissem, ipsa mihi
tractatio litterarum salutaris fuit admonuitque, Pomponi, ut 
a te ipso sumerem aliquid ad me reficiendum teque remunerandum si non pari, at grato tamen munere: quamquam
illud Hesiodium laudatur a doctis, quod eadem mensura
reddere iubet quae acceperis aut etiam cumulatiore, si possis.

<pb n="p.1006"/>

               </p></div></div></body></text></TEI>