Principia autem in sententiis dicendis brevia esse debebunt. Non enim supplex ut ad iudicem venit orator, sed hortator atque actor actor P : auctor codd. . Qua re proponere qua mente dicat, quid velit, quibus de rebus dicturus sit debet hortarique ad se breviter dicentem audiendum. Tota autem oratio simplex et gravis et sententiis debet ornatior esse quam verbis. C. Cognovi iam laudationis et suasionis locos. Nunc quae iudiciis accommodata sint exspecto; idque nobis genus restare unum puto. P. Recte intellegis. Atque eius quidem generis finis est aequitas; quae non simpliciter spectatur sed ex comparatione non numquam, ut cum de verissimo accusatore disceptatur aut cum hereditatis sine lege aut sine aut sine vulg. : ac sine P testamento testimonio P petitur possessio; in quibus causis quid aequius atque aequissimum sit quaeritur, quas ad causas facultas petitur argumentationum ex eis de quibus mox dicetur aequitatis locis. atque etiam ante iudicium de constituendo ipso iudicio solet esse contentio, cum aut sitne actio illi qui agit aut iamne sit aut num iam esse desierit aut illane lege, hisne verbis sit actio quaeritur. Quae etiam si ante quam res in iudicium venit aut concertata aut diiudicata aut confecta non sunt, tamen in ipsis iudiciis permagnum saepe habent pondus, cum ita dicitur dicitur Manutius : dicuntur codd. : Plus petisti; sero petisti prius Stroebel ; non fuit tua petitio; non a me, non hac lege, non his verbis, non hoc iudicio. quarum causarum genus est positum in iure civili, quod est in privatarum et publicarum rerum lege aut more positum; cuius scientia neglecta ab oratoribus plerisque nobis ad dicendum necessaria videtur. Qua re de constituendis actionibus actione P , de capiendis subeundisve iudiciis, de excipienda de capiendis Sauppe : accipiendis codd. iniquitate actionis, de comparanda aequitate, quod ea fere generis eius sunt ut, quamquam in ipsum iudicium saepe delabuntur, tamen ante iudicium tractanda videantur, paulurn ea separo a iudiciis tempore magis agendi quam dissimilitudine generis. Nam omnia quae de iure civili aut de aequo et bono disceptantur cadunt in eam formam causarum, in qua quale quid sit ambigitur, de qua dicturi sumus, quae in aequitate et in iure maxime consistit. in omnibus igitur causis tres sunt gradus, ex quibus unus aliquis capiendus est, si pluris non queas, ad resistendum. Nam aut ita consistendum est, ut id quo de agitur quo de agitur P : quod obicitur codd. deft. factum neges aut, si factum si factum P : id quod factum codd. deft. fateare, neges eam vim habere atque id esse quod adversarius criminetur, aut, si neque de facto neque de facti appellatione ambigi potest, id quod arguare neges tale esse quale ille dicat et rectum esse quod feceris concedendumve defendas.