quod si semper optima tenere possemus, haud sane, quoniam quidem ea perspicua sunt, consilio multum egeremus. Sed quia temporibus, quae vim habent maximam, persaepe evenit, ut utilitas cum honestate certet, earumque rerum contentio plerumque deliberationes efficit, ne aut opportuna propter dignitatem aut honesta propter utilitatem relinquantur, ad hanc difficultatem explicandam praecepta referamus. et quoniam non ad veritatem solum, sed etiam ad opiniones eorum qui audiunt accommodanda est oratio, hoc primum intellegamus, hominum esse duo genera, alterum indoctum et agreste, quod anteferat semper utilitatem honestati, alterum humanum et politum, quod rebus omnibus dignitatem anteponat. Itaque huic generi laus honos gloria fides iustitia omnisque virtus, illis autem alteris quaestus emolumentum fructusque proponitur. Atque etiam voluptas, quae maxime est inimica virtuti bonique naturam fallaciter imitando adulterat, quam immanissimus quisque acerrime sequitur neque solum honestis rebus sed etiam necessariis anteponit, in suadendo, cum ei generi hominum consilium des, saepe sane laudanda est. et illud videndum est quanto magis homines mala fugiant quam sequantur bona. Nam Nam del. Sauppe : Nam... turpia secl. Stroebel neque honesta tam expetunt quam devitant turpia. Quis enim honorem, quis gloriam, quis laudem, quis ullum decus tam umquam expetivit expetivit P : exspectat codd. dett. : expetat Manutius , quam ignominiam infamiam contumeliam dedecus fugit fugit codd. : fugiat vulg. ? Quarum rerum dolor est gravis testis genus hominum ad honestatem natum malo cultu pravisque opinionibus esse corruptum. Qua re in cohortando atque suadendo propositum quidem nobis erit illud, ut doceamus qua re qua re P : qua vi vulg. : qua vix codd. dett. : qui ed. vet. bona consequi malaque vitare possimus; sed apud homines bene institutos plurimum de laude et de honestate dicemus maximeque ea virtutum genera tractabimus quae in communi hominum utilitate tuenda augendaque versantur. Sin apud indoctos imperitosque dicemus, fructus emolumenta, voluptates vitationesque dolorum proferantur; addantur etiam contumeliae atque ignominiae. Nemo est enim tam agrestis quem non si ipsa honestas minus, contumelia tamen et dedecus magnopere moveat. Qua re quid ad utilitatem spectet ex his quae dicta sunt reperietur;