cernenda autem sunt diligenter, ne fallant ea nos vitia quae virtutem videntur imitari. Nam et prudentiam malitia et temperantiam immanitas in voluptatibus aspernandis et magnitudinem animi superbia in nimis nimis Orelli : animis codd. extollendis et despicientia in contemnendis honoribus et liberalitatem effusio et fortitudinem audacia imitatur et patientiam duritia immanis immanis vulg. : inanis P et iustitiam acerbitas et religionem superstitio et lenitatem mollitia animi et verecundiam timiditas et illam disputandi prudentiam concertatio captatioque verborum et et om. P hanc oratoriam vim inanis quaedam profluentia loquendi. Studiis autem bonis similia videntur ea quae sunt in eodem genere nimia. quam ob rem omnis vis laudandi et vituperandi ex his sumetur virtutum vitiorumque partibus; sed in toto quasi contextu orationis haec erunt inlustranda maxime, quem ad modum quisque generatus, quem ad modum educatus, quem ad modum institutus moratusque fuerit; et si quid cui magnum aut incredibile accident maximeque si id divinitus accidisse potuerit videri; tum quae quisque senserit dixerit gesserit ad ea quae proposita sunt virtutum genera accommodabuntur, ex illisque inveniendi locis causae rerum et eventus et consequentia requirentur. Neque vero mors eorum quorum vita laudabitur silentio praeteriri debebit, si modo quid erit animum advertendum aut in ipso genere mortis aut in eis rebus quae post mortem erunt consecutae. C. Accepi ista didicique breviter non solum quem ad modum laudarem alterum, sed etiam quem ad modum eniterer, ut possem iure ipse laudari. Videamus igitur deinceps in sententia dicenda quam viam et quae praecepta teneamus. P. Est igitur in deliberando finis utilitas, ad quem ita referuntur omnia in consilio dando sententiaque dicenda, ut illa prima sint suasori aut dissuasori videnda, quid aut possit fieri aut non possit et quid aut necesse sit aut non necesse. Nam et, si quid effici non potest, deliberatio tollitur, quamvis sit utile utile sit codd. dett. ; utile est P ; et, si quid necesse est— necesse autem id est, sine quo salvi liberive esse non possumus—, id est reliquis et honestatibus in civili ratione in civili ratione om. P et commodis anteponendum. cum autem quaeritur quid fieri possit, videndum etiam est quam facile possit. Nam quae perdifficilia sunt, perinde habenda saepe sunt ac si effici non possint. Et cum de necessitate attendemus, etiam si non necessarium aliquid videbitur, videndum tamen erit quam sit id magnum. Quod enim permagni interest pro necessario saepe habetur. itaque itaque vulg. : ita P cum constet genus hoc causarum ex suasione et dissuasione, suasori proponitur simplex ratio: si et utile est et prius et om. P fieri potest, fiat; dissuasori duplex: una, si non utile est, ne fiat; altera, si fieri non potest, ne suscipiatur. Sic suasori utrumque docendum est, dissuasori alterum infirmare sat est. Qua re quoniam 86 in his versatur omne consilium duobus, de utilitate ante dicamus, quae in discemendis bonis malisque versatur. Bonorum autem partim necessaria sunt ut vita pudicitia libertas, ut liberi coniuges germani parentes, partim non necessaria ; quorum alia sunt per se expetenda, ut ea quae sita sunt in officiis atque virtutibus, alia, quod aliquid commodi efficiunt, ut opes et copiae quorum... copiae secl. Schütz .