<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1"><div type="textpart" n="71" subtype="section"><p><reg>omnia</reg> enim sunt profecto laudanda quae coniuncta cum virtute sunt, et quae cum vitiis
vituperanda. Quam ob rem finis alterius est honestas
alterius turpitude. Conficitur autem genus hoc dictionis
narrandis exponendisque factis, quod sine ullis argumentationibus ad animi motus leniter tractandos magis quam
ad fidem faciendam aut confirmandam accommodatur. Non
enim dubia firmantur, sed ea quae certa aut pro certis
posita sunt augentur. Quam ob rem ex eis quae ante
dicta sunt et narrandi et augendi praecepta repetentur.
</p></div><div type="textpart" n="72" subtype="section"><p><reg>et</reg> quoniam in his causis omnis ratio fere ad voluptatem 

<pb n="p.3021"/>

auditoris et ad delectationem refertur, utendum erit in eis
<hi rend="italics">ornata </hi>oratione et<note>in eis ornata oratione et <hi rend="italics">Friedrich</hi>: eis in oratione <hi rend="italics">vulg. </hi>(in iis P)</note> singulorum verborum insignibus, quae
habent plurimum suavitatis—id fit, si factis verbis aut
vetustis aut translatis frequenter utamur—, et ipsa<note>et in ipsa <hi rend="italics">codd. dett.</hi>
                  </note> constructione verborum, ut paria paribus et similia similibus 
saepe referantur, ut contraria, ut geminata, ut circumscripta
numerose, non ad similitudinem versuum, sed ad explendum
aurium sensum apto quodam quasi verborum modo. </p></div><div type="textpart" n="73" subtype="section"><p><reg>adhibendaque</reg> frequentius etiam illa ornamenta rerum, sive
<del>quae<note>quae <hi rend="italics">om. P</hi>
                     </note>
                  </del> admirabilia sive nec opinata sive significata monstris 
prodigiis et oraculis sive quae videbuntur ei de quo agemus
cecidisse divina atque fatalia. Omnis enim exspectatio eius
qui audit et admiratio et improvisi exitus habent aliquam
in audiendo voluptatem. <milestone n="22" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="74" subtype="section"><p><reg>sed</reg> quoniam tribus in generibus
bona malave versantur, <del>externi et corporis et animi<note>externi ...
animi <hi rend="italics">del. Sauppe</hi>: externis <hi rend="italics">codd. dett.</hi>
                     </note>
                  </del> prima 
sint externa, quae ducantur a genere; quo breviter modiceque laudato aut, si erit infame, praetermisso, si humile,
vel praeterito vel ad augendam eius quem laudes gloriam
tacto<note>tacito <hi rend="italics">P</hi>: accito <hi rend="italics">vel</hi>
ascito <hi rend="italics">Piderit</hi>
                  </note>, deinceps, si res patietur, de fortunis erit facultatibusque dicendum. Postea de corporis bonis; in quibus, 
quod quasi<note>quod quasi <hi rend="italics">vulg.</hi>: quid <hi rend="italics">P</hi>: quidem <hi rend="italics">codd. dett.</hi>
                  </note> virtutem maxime significat, facillime forma laudatur. </p></div><div type="textpart" n="75" subtype="section"><p><reg>deinde</reg> est ad facta veniendum, quorum conlocatio
triplex est: aut enim temporum servandus ordo est aut in
primis recentissimum quidque dicendum aut multa et varia
facta in propria virtutum genera sunt digerenda<note>digerenda <hi rend="italics">Lambinus</hi>: dirigenda <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>. Sed hic 
locus virtutum atque vitiorum latissime patens ex multis
et variis disputationibus nunc in quandam angustam et
brevem concludetur. </p></div></div></body></text></TEI>