<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1"><div type="textpart" n="61" subtype="section"><p>C. Quoniam et de ipso oratore et de oratione dixisti,
expone eum mihi nunc quem ex tribus extremum proposuisti quaestionis locum. P. Duo sunt ut in initio dixi
quaestionum genera, quorum alterum finitum temporibus
et personis causam appello, alterum infinitum nullis neque
personis neque temporibus notatum propositum voco. Sed
<del>est<note>est <hi rend="italics">om. P</hi>
                     </note>
                  </del> propositum quasi<note>propositum latis <hi rend="italics">P</hi>: consultatio <hi rend="italics">codd.</hi>: propositum
quasi latior pars causae quaedam <hi rend="italics">Orelli, alii aliter</hi>
                  </note> pars causae <del>controversiae<note>controversiae <hi rend="italics">P, secl. Kayser</hi>
                     </note>
                  </del>; inest
enim infinitum in definito et ad illud tamen referuntur
omnia. </p></div><div type="textpart" n="62" subtype="section"><p><reg>quam</reg> ob rem prius de proposito dicamus: cuius 
genera sunt duo, cognitionis alterum; eius scientia est finis,
ut verine sint sensus: alterum actionis; quod refertur ad
faciendum quid, ut si quaeratur quibus officiis amicitia
colenda sit. Rursus superioris genera sunt tria: sit necne
sit et quid sit et quale sit. Sit necne sit, ut ius in natura
sit an in more; quid autem sit, sic: sitne ius id quod
maiori parti sit utile; quale autem sit, sic: iuste vivere
sitne utile. </p></div><div type="textpart" n="63" subtype="section"><p><reg>actionis</reg> autem duo sunt genera: unum ad
persequendum aliquid aut declinandum, ut quibus rebus
adipisci gloriam possis aut quo modo invidia vitetur;
alterum, quod ad aliquam commoditatem usumque referatur<note>referatur <hi rend="italics">vulg.</hi>: refertur <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note>,
ut quem ad modum sit<note>quomodo sit <hi rend="italics">P</hi>
                  </note> res publica administranda aut quem
ad modum in paupertate vivendum. </p></div><div type="textpart" n="64" subtype="section"><p><reg>rursus</reg> autem ex 
cognitionis consultatione, ubi sit necne sit aut fuerit futurumve sit quaeritur, unum genus est quaestionis, possitne
aliquid effici, ut cum quaeritur ecquisnam perfecte sapiens
esse possit; alterum, quem ad modum quidque fiat, ut
quonam pacto virtus pariatur, naturane an ratione an usu ?
Cuius generis omnes sunt in quibus, ut in obscuris naturalibusque quaestionibus, causae rationesque rerum explicantur. <milestone n="19" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="65" subtype="section"><p><reg>illius</reg> autem generis, in quo quid sit id de quo 

<pb n="p.3019"/>

agitur quaeritur, duo sunt <del>genera<note>genera <hi rend="italics">secl. Friedrich</hi>
                     </note>
                  </del>: quorum in altero
disputandum est aliud an idem sit, ut pertinacia <del>et<note>et <hi rend="italics">om. P</hi>
                     </note>
                  </del> perseverantia; in altero autem descriptio generis alicuius et
quasi imago est exprimenda, ut qualis sit avarus aut qui
sit superbus. </p></div></div></body></text></TEI>