<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1"><div type="textpart" n="56" subtype="section"><p><reg>alia</reg> enim natura magna videntur, alia usu; natura, 
ut caelestia, ut divina, ut ea quorum obscurae causae,
ut in terris mundoque admirabilia quae sunt, ex quibus
similibusque, si attendas, ad augendum permulta suppetunt;
usu, quae videntur hominibus aut prodesse aut obesse
vehementius, quorum sunt genera ad amplificandum tria.
Nam aut caritate moventur homines, ut deorum, ut patriae,
ut parentum; aut amore, ut fratrum, ut coniugum, ut
liberorum, ut familiarium; aut honestate, ut<note>ut (<hi rend="italics">ante </hi>fam. ) <hi rend="italics">om. P</hi>
                  </note> virtutum maximeque

<pb n="p.3017"/>

 earum quae ad communionem hominum et liberalitatem valent. Ex his et cohortationes sumuntur ad ea
retinenda et in eos a quibus ea violata sunt odia incitantur, et miseratio nascitur. <milestone n="17" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="57" subtype="section"><p><reg>proprius</reg> locus est augendi
in his rebus aut amissis aut amittendi periculo<note>Proprius ... periculo <hi rend="italics">secl. Friedrich</hi>
                  </note>. Nihil est 
enim tam miserabile quam ex beato miser. Et hoc totum
est quod<note>est quod <hi rend="italics">P</hi>: quidem
<hi rend="italics">vulg.</hi>
                  </note> moveat, si qua ex fortuna quis cadat et a quorum
caritate divellatur, quae amittat aut amiserit, in quibus
malis sit futurusve sit exprimitur<note>exprimitur <hi rend="italics">P</hi>: exprimatur <hi rend="italics">vulg.</hi>
                  </note> breviter. Cito enim
exarescit lacrima, praesertim in alienis malis. Nec quicquam in amplificatione nimis enucleandum est, minuta est
enim omnis diligentia; hic autem locus grandia requirit.
</p></div><div type="textpart" n="58" subtype="section"><p><reg>illud</reg> iam sit iudici, quo quaque in causa genere utamur
augendi. In illis enim causis quae ad delectationem<note>deliberationem <hi rend="italics">P</hi>
                  </note>
exornantur ei loci tractandi sunt qui movere possunt exspectationem admirationem voluptatem; in cohortationibus autem
bonorum et malorum enumerationes et exempla valent
plurimum. In iudiciis accusatori fere quae ad iracundiam,
reo plerumque quae ad misericordiam pertinent: non numquam tamen et accusator misericordiam movere debet et 
defensor iracundiam. </p></div><div type="textpart" n="59" subtype="section"><p><reg>enumeratio</reg> reliqua est, laudatori
numquam, suasori non saepe, accusatori saepius quam reo
necessaria. Huius tempora duo sunt, si aut memoriae
diffidas eorum apud quos agas, vel intervallo temporis vel
longitudine orationis aut frequentatis firmamentis orationis 
et breviter expositis vim est habitura causa maiorem. </p></div><div type="textpart" n="60" subtype="section"><p><reg>reo</reg>
rarius utendum <del>est</del>
                  <note>est <hi rend="italics">om. P</hi>
                  </note>, quod ponenda sunt contraria, quorum
dissolutio in brevitate non lucebit, aculei pungent. Sed
erit in enumeratione vitandum, ne ostentatio memoriae
suscepta videatur esse puerilis. Id effugiet qui non omnia 
minima repetet, sed brevi<note>brevi <hi rend="italics">Manutius</hi>: brevia <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> singula attingens pondera rerum
ipsa comprehendet.</p><pb n="p.3018"/><p><milestone n="18" unit="chapter"/></p></div></div></body></text></TEI>