<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1"><div type="textpart" n="31" subtype="section"><p>C. Quid, in narratione quae tandem observanda sunt? 
P. Quoniam narratio est rerum explicatio et quaedam quasi
sedes et fundamentum constituendae fidei, ea sunt in ea
servanda maxime, quae etiam in reliquis fere dicendi partibus; quae partim sunt necessaria, partim adsumpta ad
ornandum. Nam ut dilucide probabiliterque narremus
necessarium est, sed<note>sed <hi rend="italics">vulg.</hi>: si <hi rend="italics">codd. dett.</hi>
                  </note> adsumimus<note>assumimus <hi rend="italics">P</hi>: assumemus <hi rend="italics">sive</hi> assumamus <hi rend="italics">codd. dett.</hi>
                  </note> etiam suavitatem. </p></div><div type="textpart" n="32" subtype="section"><p><reg>ergo</reg>
ad dilucide narrandum eadem illa superiora explanandi et
inlustrandi praecepta repetemus, in quibus sit brevitas ea
quae saepissime in narratione laudatur, de qua supra dictum
est. Probabilis autem erit, si personis, si temporibus, si
locis ea quae narrabuntur consentient; si cuiusque facti
et eventi causa ponetur; si testata dici videbuntur, si cum
hominum opinione auctoritate, si cum lege, cum more, cum
religione coniuncta; si probitas narrantis significabitur, si
antiquitas, si memoria, si orationis veritas et vitae fides.
Suavis autem narratio est quae habet admirationes exspectationes exitus inopinatos, interpositos<note>si interpositos <hi rend="italics">P</hi>
                  </note> motus animorum,
conloquia personarum, dolores iracundias metus laetitias
cupiditates. Sed iam ad reliqua pergamus.</p><pb n="p.3011"/><p/></div><div type="textpart" n="33" subtype="section"><p>C. Nempe ea sequuntur, quae ad faciendam fidem pertinent. P. Ita est: quae quidem in confirmationem et in
reprehensionem dividuntur. Nam in confirmando nostra
probare volumus, in reprehendendo redarguere contraria.
Quoniam igitur omne, quod in controversiam venit, id aut 
sit necne sit aut quid sit aut quale sit quaeritur, in primo
coniectura valet, in altero definitio, in tertio ratio. C. Teneo
istam distributionem. Nunc coniecturae locos quaero.
<milestone n="10" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="34" subtype="section"><p>P. In veri similibus<note>simillimis <hi rend="italics">P</hi>
                  </note> et in propriis rerum notis posita tota
est. Sed appellemus docendi gratia veri simile quod plerumque ita fiat, ut adulescentiam procliviorem esse ad libidinem,
proprie autem notatum<note>notatum <hi rend="italics">vulg.</hi>: notatur <hi rend="italics">P</hi>: notare <hi rend="italics">codd. dett.</hi>
                  </note> argumentum quod numquam aliter
sit<note>sit <hi rend="italics">P</hi>: fit <hi rend="italics">vulg.</hi>
                  </note> certumque declaret, ut fumus ignem. Veri similia reperientur ex partibus et quasi membris narrationis. Ea
sunt in personis, in locis, in temporibus, in factis, in eventis, 
in rerum ipsarum negotiorumque naturis. </p></div><div type="textpart" n="35" subtype="section"><p>In personis
naturae primum spectantur valetudinis figurae virium aetatis marium feminarum; atque haec quidem in corpore;
animi autem aut quem ad modum adfecti sint, virtutibus
vitiis, artibus inertiis, aut quem ad modum commoti, cupiditate metu, voluptate molestia. Atque haec quidem in
natura spectantur; in fortuna genus amicitiae liberi propinqui adfines opes honores potestates divitiae libertas et ea
quae sunt his contraria. </p></div></div></body></text></TEI>