<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1"><div type="textpart" n="26" subtype="section"><p>C. Num quidnam<note>num quid iam <hi rend="italics">codd.
dett.</hi>: num aliquid <hi rend="italics">p</hi>: <hi rend="italics">om. codd. dett.</hi>
                  </note> tibi de oratore 
ipso restat aliud? P. Nihil sane praeter memoriam, quae
est gemina litteraturae quodam modo et in dissimili genere
persimilis. Nam ut illa constat ex notis litterarum et ex eo

<pb n="p.3009"/>

in quo imprimuntur ipsae notae, sic confectio memoriae
tamquam cera locis utitur et in his imagines ut litteras
conlocat.</p><p><milestone n="8" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="27" subtype="section"><p>C. Quoniam igitur vis oratoris omnis exposita est, quid
habes de orationis praeceptis dicere? P. Quattuor eius 
partis esse, quarum prima et postrema ad motum animi
valet—is enim est initiis et perorationibus concitandus—secunda narratio et<note>et <hi rend="italics">om. codd. plur.</hi>
                  </note> tertia confirmatio fidem facit orationi.
Sed amplificatio quamquam habet proprium locum, saepe
etiam primum, postremum quidem fere semper, tamen reliquo in cursu orationis adhibenda est maximeque cum aliquid
aut confirmatum est aut reprehensum. Itaque ad fidem
quoque <del>vel<note>vel <hi rend="italics">om. P</hi>
                     </note>
                  </del> plurimum valet; est enim amplificatio vehemens quaedam argumentatio; ut illa docendi causa, sic
haec. commovendi. </p></div><div type="textpart" n="28" subtype="section"><p>C. Perge igitur ordine quattuor mihi 
istas partis explicare. P. Faciam et a principiis primum
ordiar, quae quidem ducuntur aut ex personis aut ex rebus
ipsis. Sumuntur autem trium rerum gratia: ut amice, ut
intellegenter, ut attente audiamur. Quorum primus locus
est in personis nostris disceptatorum adversariorum; e<note>e <hi rend="italics">om. P</hi>
                  </note> quibus initia benevolentiae conciliandae comparantur aut meritis
nostris aut dignitate aut aliquo genere virtutis et maxime
liberalitatis offici iustitiae fidei; contrariisque rebus in adversarios conferendis et cum eis qui disceptant aliqua coniunctionis aut causa aut spe significanda; et si in nos 
aliquod odium offensiove conlata<note>collocata <hi rend="italics">P</hi>
                  </note> sit, ea tollenda minuendave
aut diluendo aut extenuando aut compensando aut deprecando. </p></div><div type="textpart" n="29" subtype="section"><p><reg>intellegenter</reg> autem ut audiamur et item attente,
ab ipsis rebus ordiendum est. Sed facillime discit auditor
et quid agatur intellegit, si complectare in principio genus 
naturamque causae, si definias, si dividas, si neque prudentiam eius impedias confusione partium nec memoriam

<pb n="p.3010"/>

multitudine; quaeque mox de narratione dilucida dicentur,
eadem etiam huc poterunt recte transferri<note>traferri <hi rend="italics">Stroebel</hi>: ferri <hi rend="italics">P</hi>: referri <hi rend="italics">sive</hi> conferri <hi rend="italics">codd. dett.</hi>
                  </note>. </p></div><div type="textpart" n="30" subtype="section"><p><reg>vt</reg> attente autem 
audiamur, trium rerum aliqua consequemur; nam aut
magna quaedam proponemus aut necessaria aut coniuncta
cum ipsis apud quos res agetur<note>agitur <hi rend="italics">P</hi>
                  </note>. Sit autem hoc etiam in
praeceptis, ut, si quando tempus ipsum aut res aut locus
aut interventus alicuius aut interpellatio aut ab adversario
dictum aliquod et maxime in perorando dederit occasionem
nobis, ut dicamus aliquid ad tempus apte, ne relinquamus;
et, quae suo loco de amplificatione dicemus, multa ex eis
poterunt ad principiorum praecepta transferri.</p><p><milestone n="9" unit="chapter"/></p></div></div></body></text></TEI>