C. Num quidnam num quid iam codd. dett. : num aliquid p : om. codd. dett. tibi de oratore ipso restat aliud? P. Nihil sane praeter memoriam, quae est gemina litteraturae quodam modo et in dissimili genere persimilis. Nam ut illa constat ex notis litterarum et ex eo in quo imprimuntur ipsae notae, sic confectio memoriae tamquam cera locis utitur et in his imagines ut litteras conlocat. C. Quoniam igitur vis oratoris omnis exposita est, quid habes de orationis praeceptis dicere? P. Quattuor eius partis esse, quarum prima et postrema ad motum animi valet—is enim est initiis et perorationibus concitandus—secunda narratio et et om. codd. plur. tertia confirmatio fidem facit orationi. Sed amplificatio quamquam habet proprium locum, saepe etiam primum, postremum quidem fere semper, tamen reliquo in cursu orationis adhibenda est maximeque cum aliquid aut confirmatum est aut reprehensum. Itaque ad fidem quoque vel vel om. P plurimum valet; est enim amplificatio vehemens quaedam argumentatio; ut illa docendi causa, sic haec. commovendi. C. Perge igitur ordine quattuor mihi istas partis explicare. P. Faciam et a principiis primum ordiar, quae quidem ducuntur aut ex personis aut ex rebus ipsis. Sumuntur autem trium rerum gratia: ut amice, ut intellegenter, ut attente audiamur. Quorum primus locus est in personis nostris disceptatorum adversariorum; e e om. P quibus initia benevolentiae conciliandae comparantur aut meritis nostris aut dignitate aut aliquo genere virtutis et maxime liberalitatis offici iustitiae fidei; contrariisque rebus in adversarios conferendis et cum eis qui disceptant aliqua coniunctionis aut causa aut spe significanda; et si in nos aliquod odium offensiove conlata collocata P sit, ea tollenda minuendave aut diluendo aut extenuando aut compensando aut deprecando. intellegenter autem ut audiamur et item attente, ab ipsis rebus ordiendum est. Sed facillime discit auditor et quid agatur intellegit, si complectare in principio genus naturamque causae, si definias, si dividas, si neque prudentiam eius impedias confusione partium nec memoriam multitudine; quaeque mox de narratione dilucida dicentur, eadem etiam huc poterunt recte transferri traferri Stroebel : ferri P : referri sive conferri codd. dett. . vt attente autem audiamur, trium rerum aliqua consequemur; nam aut magna quaedam proponemus aut necessaria aut coniuncta cum ipsis apud quos res agetur agitur P . Sit autem hoc etiam in praeceptis, ut, si quando tempus ipsum aut res aut locus aut interventus alicuius aut interpellatio aut ab adversario dictum aliquod et maxime in perorando dederit occasionem nobis, ut dicamus aliquid ad tempus apte, ne relinquamus; et, quae suo loco de amplificatione dicemus, multa ex eis poterunt ad principiorum praecepta transferri.