C. Expone deinceps quae ipsius orationis verborumque praecepta sint. P. Vnum genus est eloquendi sua sponte fusum; alterum versum atque mutatum. Prima vis est in simplicibus verbis, in coniunctis secunda. Simplicia invenienda sunt, coniunctio conlocanda est. Et simplicia verba partim nativa sunt partim reperta. Nativa ea, quae significata sunt sensu; reperta, quae ex eis facta sunt et novata aut similitudine aut imitatione aut inflexione aut adiunctione verborum. atque etiam est haec distinctio in verbis; altera natura, tractatione altera. Natura, ut sint alia sonantiora grandiora leviora et quodam modo nitidiora, alia contra; tractatione autem, cum aut prppria sumuntur rerum vocabula aut addita ad nomen aut nova aut prisca aut ab oratore modificata et inflexa quodam modo; qualia sunt ea quae transferuntur aut inmutantur, aut ea quibus tamquam abutimur, aut ea quae obscuramus, quae incredibiliter tollimus, quaeque admirabilius quam sermonis consuetudo patitur ornamus. C. Habeo de simplicibus verbis, nunc de coniunctione quaero. P. Numeri quidam sunt in coniunctione servandi consecutioque verborum. Numeros aures ipsae metiuntur, ne aut non compleas verbis quod proposueris aut redundes. Consecutio autem, ne generibus numeris temporibus personis casibus perturbetur oratio. Nam ut in simplicibus verbis quod non est Latinum, sic in coniunctis quod non est consequens vituperandum est. communia autem simplicium coniunctorumque haec sunt quinque quasi lumina, dilucidum breve probabile inlustre suave. Dilucidum fiet usitatis verbis propriis dispositis, aut aut om. P circumscriptione conclusa conclusa vulg. : concisa P aut intermissione aut concisione verborum; obscurum autem aut longitudine aut contractione orationis aut ambiguitate aut inflexione atque immutatione verborum. Brevitas autem conficitur simplicibus verbis, semel una quaque re dicenda, nulli rei nisi ut dilucide dicas serviendo. Probabile autem genus est orationis, si non nimis est comptum atque expolitum, si est auctoritas ac pondus in verbis, si sententiae vel graves vel aptae opinio— nibus hominum ac moribus. inlustris est autem oratio, si et verba gravitate delecta ponuntur et translata et supralata et supralata om. P et ad nomen adiuncta et duplicata et idem significantia atque ab ipsa actione atque imitatione atque imitatione om. P codd. dett. ( Fredrich confert Quint. viii. 3. 43) rerum non abhorrentia. Est enim haec pars orationis, quae rem constituat paene ante oculos; is is vulg. : iis P : his codd. enim maxime sensus attingitur, sed et ceteri tamen et maxime mens ipsa moveri potest. Sed quae dicta sunt sunt om. P de oratione dilucida, cadunt in hanc inlustrem omnia. Est enim plus aliquanto inlustre quam illud dilucidum. Altero fit ut intellegamus, altero ut videre videamur.