eamque sententiam quam significari significare P posse dicet decet P nihil habere aut captionis aut viti; contrariam autem si probarint, fore uti multa vitiosa stulta iniqua contraria consequantur. Cum autem aliud sensisse scriptor videtur et aliud scripsisse, qui scripto nitetur, eum re exposita recitatione uti oportebit, deinde instare adversario, iterare renovare interrogare num aut scriptum neget aut contra factum infitietur. post iudicem ad vim scripti vocet. Hac confirmatione usus amplificet rem lege laudanda audaciamque confutet computet P : an amputet? Fiedrich eius qui, cum palam contra fecerit idque fateatur, adsit tamen factumque defendat. Deinde infirmet defensionem, cum adversarius aliud voluisse aliud sensisse aliud sensisse P : et sensisse Piderit scriptorem, aliud scripsisse dicat, non esse ferendum a quoquam potius latoris sensum quam a lege explicari. Cur ita scripserit, si ita non senserit? Cur, cum ea quae ea quae codd. : ea P plane scripta sint neglexerit, quae nusquam scripta sint proferat? Cur prudentissimos in scribendo viros summae stultitiae putet esse damnandos ? Quid impedierit scriptorem quo minus exciperet illud, quod adversarius, tamquam si exceptum esset, ita se dicit secutum? vtetur exemplis eis quibus idem scriptor aut, si id non poterit, quibus alii quod excipiendum putarint exceperint. Quaerenda etiam ratio est, si qua poterit inveniri, qua re non sit exceptum: aut iniqua lex aut inutilis futura dicetur aut alia causa obteinperandi alia abrogandi; dissentire adversari vocem atque legis. Deinde amplificandi causa de conservandis legibus, de periculo publicarum rerum atque privatarum cum aliis locis tum in perorando maxime graviter erit vehementerque dicendum. ille autem qui se sententia legis et voluntate defendet in consilio atque in mente scriptoris, non in verbis ac litteris vim legis positam esse defendet quodque nihil exceperit in lege laudabit, ne deverticula peccatis darentur atque ut ex facto cuiusque iudex legis mentem interpretaretur. Deinde erit utendum exemplis, in quibus omnis aequitas perturbetur propendetur P : perpendetur p , si verbis legum ac non sententiis pareatur.