<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1"><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p>C. Quas res<note>res <hi rend="italics">om. P</hi>
                  </note> sibi proponit
in istis tribus generibus orator? P. Delectationem in exornatione, in iudicio aut saevitiam aut clementiam iudicis,
in suasione aut spem aut reformidationem deliberantis.
C. Cur igitur hoc loco exponis genera causarum? P. Vt
rationem conlocandi ad finem cuiusque accommodem. </p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p>C. Quonam tandem modo? P. Quia quibus in orationibus

<pb n="p.3005"/>

delectatio finis est, varii sunt ordines conlocandi. Nam aut
temporum servantur<note>servantur <hi rend="italics">codd. dett.</hi>: servabitur <hi rend="italics">P</hi>
                  </note> gradus aut generum distributiones;
aut a minoribus ad maiora ascendimus aut a maioribus ad
minora delabimur; aut haec inaequabili<note>inaequali <hi rend="italics">p cdd. dett.</hi>
                  </note> varietate distinguimus, cum parva magnis simplicia coniunctis obscura dilucidis
laeta tristibus incredibilia probabilibus inteximus, quae in
exornationem cadunt omnia. </p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p>C. Quid, in deliberatione quid
spectas? P. Principia vel non longa vel saepe nulla. Sunt
enim ad audiendum qui deliberant sua causa parati. Nec multum sane saepe narrandum <del>est<note>est <hi rend="italics">om. P</hi>
                     </note>
                  </del>. Est enim narratio praeteritarum rerum aut praesentium; suasio autem futurarum.
Qua re ad fidem et ad motum adhibenda est omnis oratio.
</p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p>C. Quid, in iudiciis quae est conlocatio? P. Non eadem
accusatoris et rei, quod accusator rerum ordinem persequitur et singula argumenta quasi hastas in manu conlocat<note>quasi hasta in manu collocata <hi rend="italics">Piderit</hi> (collocata
<hi rend="italics">codd. dett.</hi>)</note>,
vehementer proponit, concludit acriter, confirmat tabulis
decretis testimoniis accuratiusque in singulis commoratur,
<hi rend="italics">eis</hi>
                  <note>eis (iis) <hi rend="italics">add. Friedrich</hi>
                  </note> orationis<note>orationis <hi rend="italics">P</hi>: perorationis
<hi rend="italics">p</hi>: perorationisque <hi rend="italics">codd. dett.</hi>
                  </note> praeceptis, quae ad incitandos animos valent,
et in reliqua oratione paulum digrediens de cursu dicendi
utitur et vehementius in perorando. Est enim propositum, 
ut iratum efficiat iudicem. <milestone n="5" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p>C. Quid faciendum est contra
reo? P. Omnia longe secus. Principia sumenda ad benevolentiam conciliandam; narrationes aut amputandae, quae
laedunt, aut relinquendae, si totae sunt molestae; firmamenta ad fidem posita aut per se diluenda aut obscuranda 
aut digressionibus obruenda; perorationes autem ad miscricordiam conferendae. C. Semperne igitur ordinem conlocandi quem volumus tenere possumus? P. Non sane;
nam auditoris aures moderantur oratori prudenti et provido: 
eae quod respuunt immutandum est.</p><p/></div></div></body></text></TEI>