C. Quas res res om. P sibi proponit in istis tribus generibus orator? P. Delectationem in exornatione, in iudicio aut saevitiam aut clementiam iudicis, in suasione aut spem aut reformidationem deliberantis. C. Cur igitur hoc loco exponis genera causarum? P. Vt rationem conlocandi ad finem cuiusque accommodem. C. Quonam tandem modo? P. Quia quibus in orationibus delectatio finis est, varii sunt ordines conlocandi. Nam aut temporum servantur servantur codd. dett. : servabitur P gradus aut generum distributiones; aut a minoribus ad maiora ascendimus aut a maioribus ad minora delabimur; aut haec inaequabili inaequali p cdd. dett. varietate distinguimus, cum parva magnis simplicia coniunctis obscura dilucidis laeta tristibus incredibilia probabilibus inteximus, quae in exornationem cadunt omnia. C. Quid, in deliberatione quid spectas? P. Principia vel non longa vel saepe nulla. Sunt enim ad audiendum qui deliberant sua causa parati. Nec multum sane saepe narrandum est est om. P . Est enim narratio praeteritarum rerum aut praesentium; suasio autem futurarum. Qua re ad fidem et ad motum adhibenda est omnis oratio. C. Quid, in iudiciis quae est conlocatio? P. Non eadem accusatoris et rei, quod accusator rerum ordinem persequitur et singula argumenta quasi hastas in manu conlocat quasi hasta in manu collocata Piderit (collocata codd. dett. ) , vehementer proponit, concludit acriter, confirmat tabulis decretis testimoniis accuratiusque in singulis commoratur, eis eis (iis) add. Friedrich orationis orationis P : perorationis p : perorationisque codd. dett. praeceptis, quae ad incitandos animos valent, et in reliqua oratione paulum digrediens de cursu dicendi utitur et vehementius in perorando. Est enim propositum, ut iratum efficiat iudicem. C. Quid faciendum est contra reo? P. Omnia longe secus. Principia sumenda ad benevolentiam conciliandam; narrationes aut amputandae, quae laedunt, aut relinquendae, si totae sunt molestae; firmamenta ad fidem posita aut per se diluenda aut obscuranda aut digressionibus obruenda; perorationes autem ad miscricordiam conferendae. C. Semperne igitur ordinem conlocandi quem volumus tenere possumus? P. Non sane; nam auditoris aures moderantur oratori prudenti et provido: eae quod respuunt immutandum est.