Disceptatio autem cum est constituta, propositum esse debet oratori, quo omnes argumentationes repetitae ex inveniendi locis coiciantur. Quod quamquam satis est ei qui videt quid in quoque loco lateat quique illos locos tamquam thesauros aliquos argumentorum notatos habet tamen ea quae sunt certarum causarum propria tangemus. in coniectura igitur, cum est in infitiando reus, accusatori haec prima duo sunt—sed accusatorem pro omni actore et petitore appello; possunt enim etiam sine accusatione in causis haec eadem controversiarum genera versari—, sed haec duo sunt ei prima, causa et events. Causam appello rationem efficiendi, eventum id quod est effectum. Atque ipsa quidem partitio causarum paulo ante in suasionis locis distributa est. quae enim in consilio capiendo futuri temporis praecipiebantur, quam ob rem aut utilitatem viderentur habitura aut efficiendi facultatem, eadem, qui de facto argumentabitur, conligere debebit, quam ob rem et utilia illi, quem arguet, fuisse et ab eo effici potuisse demonstret. Vtilitatis coniectura movetur, si illud quod arguitur aut spe bonorum aut malorum metu fecisse dicitur dicitur vulg. : dicatur P ; quod fit acrius, quo illa in utroque genere maiora ponuntur. Spectant Spectant nescio quis apud Lambinum : spectantur vulg. etiam ad causam facti motus animorum, si ira recens, si odium vetus, si ulciscendi studium, si iniuriae dolor, si honoris, si gloriae, si imperi, si pecuniae cupiditas, si periculi timor, si aes alienum, si angustiae rei familiaris, si audax, si levis, si crudelis, si impotens, si incautus, si insipiens, si amans, si commota mente, si vinolentus, si cum spe efficiendi, si cum opinione celandi aut, si patefactum esset, depellendi criminis vel perrumpendi periculi periculum P vel in longinquum tempus differendi deferendi P ; aut si iudici poena levior quam facti praemium; aut si facinoris voluptas maior quam damnationis dolor.