<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1"><div type="textpart" n="102" subtype="section"><p><reg>ita</reg> primus ille status et quasi conflictio cum
adversario coniectura quadam, secundus autem definitione
<del>aut descriptione</del> atque informatione verbi, tertius aequi et
recti et humani ad ignoscendum disputatione tractandus
est. Et quoniam semper is qui defendit non solum resistat oportet aliquo certo statu aut infitiando aut definiendo
aut aequitate opponenda, sed etiam rationem subiciat recusationis suae, primus ille status rationem habet iniqui
criminis ipsam negationem infitiationemque facti; secundus,
quod non sit in re quod ab adversario ponatur in verbo; 
tertius, quod <del>id<note>id <hi rend="italics">om. P</hi>
                     </note>
                  </del> rectum<note>rectum <hi rend="italics">P</hi>: recte
factum <foreign xml:lang="greek">b</foreign> 
                     <hi rend="italics">etc.</hi>
                  </note> esse defendat quod sine ulla
nominis controversia factum<note>esse... factum <hi rend="italics">om. P</hi>
                  </note> 
                  <hi rend="italics">esse </hi>
                  <note>esse <hi rend="italics">add.
Friednrch</hi>
                  </note> fateatur<note>fateatur <hi rend="italics">P</hi>: fatetur <hi rend="italics">vulg.</hi>
                  </note>. </p></div><div type="textpart" n="103" subtype="section"><p><reg>deinde</reg> uni
cuique rationi opponendum est ab accusatore id quod, si
non esset in accusatione, causa omnino esse non posset.
Itaque ea quae sic referuntur continentia causarum vocen
<pb n="p.3030"/>

tur; quamquam non ea magis quae contra rationes defensionis adferuntur quam ipsae defensionis<note>defensionis <hi rend="italics">vulg.</hi>: defensiones et <hi rend="italics">P</hi>
                  </note> rationes continent
causas. Sed distinguendi gratia rationem appellemus earn,
quae adfertur a reo ad recusandum depellendi criminis
causa, quae nisi esset, quid defenderet non haberet; firmamentun autem, quod contra ad labefactandam rationed
refertur, sine quo accusatio stare non posset. <milestone n="30" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="104" subtype="section"><p><reg>ex</reg> rationis 
autem et ex firmamenti conflictione et quasi concursu
quaestio quaedam exoritur, quam disceptationem voco;
in qua quid veniat in iudicium et de quo disceptetur
quaeri solet. Nam prima adversariorum contentio diffusam
habet quaestionem, ut in coniectura: Ceperitne pecunias
Decius; in definitione: Minueritne maiestatem Norbanus;
in aequitate: Iurene occiderit Opimius Gracchum. Haec,
quae primam contentionem habent ex arguendo et resistendo, lata, ut dixi, et fusa sunt. Rationum et firmamentorum contentio adducit in angustum disceptationem. Ea
in coniectura nulla est. Nemo enim eius quod negat
factum potest aut debet aut solet reddere rationem. Itaque in his causis eadem et prima quaestio et disceptatio
extrema est. </p></div><div type="textpart" n="105" subtype="section"><p><reg>in</reg> illis autem, ubi ita dicitur: Non minuit 
maiestatem quod egit de Caepione turbulentius; populi
enim dolor iustus <del>vim tum illam excitavit<note>vim ... excitavit
<hi rend="italics">om. P</hi>
                     </note>
                  </del>, non tribuni
actio; maiestas autem, quoniam est magnitude quaedam
populi Romani in eius potestate ac iure retinendo, aucta
potius est quam deminuta; et ubi ita refertur: Maiestas
est in imperi atque in nominis populi Romani dignitate,
quam minuit is qui per vim multitudinis rem ad seditionem
vocavit; exsistet illa disceptatio: Minueritne maiestatem,
qui voluntate populi Romani rem gratam et aequam per
vim egerit. </p></div><div type="textpart" n="106" subtype="section"><p><reg>in</reg> eis autem causis, ubi aliquid recte factum 
aut concedendum esse <del>factum<note>factum <hi rend="italics">delet Schütz</hi>
                     </note>
                  </del> defenditur, cum est facti

<pb n="p.3031"/>

subiecta ratio, sicut.ab Opimio: Iure feci, salutis omnium
et conservandae rei publicae causa, relatumque ab Decio
est: Ne sceleratissimum quidem civem sine iudicio iure
ullo necare potuisti, oritur illa disceptatio: Potueritne recte
salutis rei publicae causa civem eversorem civitatis indemnatum necare ? Ita disceptationes eae, quae in his controversiis oriuntur, quae sunt certis personis ac temporibus
notatae, fiunt rursus infinitae detractis personis et temporibus et rursum ad consultationum formam rationemque
revocantur. <milestone n="31" unit="chapter"/>
               </p></div></div></body></text></TEI>