in omnibus igitur causis tres sunt gradus, ex quibus unus aliquis capiendus est, si pluris non queas, ad resistendum. Nam aut ita consistendum est, ut id quo de agitur quo de agitur P : quod obicitur codd. deft. factum neges aut, si factum si factum P : id quod factum codd. deft. fateare, neges eam vim habere atque id esse quod adversarius criminetur, aut, si neque de facto neque de facti appellatione ambigi potest, id quod arguare neges tale esse quale ille dicat et rectum esse quod feceris concedendumve defendas. ita primus ille status et quasi conflictio cum adversario coniectura quadam, secundus autem definitione aut descriptione atque informatione verbi, tertius aequi et recti et humani ad ignoscendum disputatione tractandus est. Et quoniam semper is qui defendit non solum resistat oportet aliquo certo statu aut infitiando aut definiendo aut aequitate opponenda, sed etiam rationem subiciat recusationis suae, primus ille status rationem habet iniqui criminis ipsam negationem infitiationemque facti; secundus, quod non sit in re quod ab adversario ponatur in verbo; tertius, quod id id om. P rectum rectum P : recte factum b etc. esse defendat quod sine ulla nominis controversia factum esse... factum om. P esse esse add. Friednrch fateatur fateatur P : fatetur vulg. . deinde uni cuique rationi opponendum est ab accusatore id quod, si non esset in accusatione, causa omnino esse non posset. Itaque ea quae sic referuntur continentia causarum vocen tur; quamquam non ea magis quae contra rationes defensionis adferuntur quam ipsae defensionis defensionis vulg. : defensiones et P rationes continent causas. Sed distinguendi gratia rationem appellemus earn, quae adfertur a reo ad recusandum depellendi criminis causa, quae nisi esset, quid defenderet non haberet; firmamentun autem, quod contra ad labefactandam rationed refertur, sine quo accusatio stare non posset. ex rationis autem et ex firmamenti conflictione et quasi concursu quaestio quaedam exoritur, quam disceptationem voco; in qua quid veniat in iudicium et de quo disceptetur quaeri solet. Nam prima adversariorum contentio diffusam habet quaestionem, ut in coniectura: Ceperitne pecunias Decius; in definitione: Minueritne maiestatem Norbanus; in aequitate: Iurene occiderit Opimius Gracchum. Haec, quae primam contentionem habent ex arguendo et resistendo, lata, ut dixi, et fusa sunt. Rationum et firmamentorum contentio adducit in angustum disceptationem. Ea in coniectura nulla est. Nemo enim eius quod negat factum potest aut debet aut solet reddere rationem. Itaque in his causis eadem et prima quaestio et disceptatio extrema est.