<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><milestone n="1" unit="chapter"/>Cicero. Studeo, mi pater, Latine ex te audire ea quae 
mihi tu de ratione dicendi Graece tradidisti, si modo<note>si modo <hi rend="italics">vulg.</hi>: modo <hi rend="italics">Pp</hi>
                  </note> tibi
est otium et si vis. PATER. An est, mi Cicero, quod ego
malim quam te quam doctissimum esse? Otium autem
primum est summum, quoniam aliquando Roma exeundi
potestas data est; deinde ista tua studia vel maximis occupationibus meis anteferrem libenter. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>C. Visne igitur, ut 
tu me Graece soles ordine interrogare, sic ego te vicissim
isdem de rebus Latine interrogem? P. Sane, si placet.
Sic enim et ego te meminisse intellegam quae accepisti,
et tu ordine audies quae requires. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>C. Quot in partis tribuenda est omnis doctrina dicendi? P. Tris. C. Cedo
quas? P. Primum in ipsam vim oratoris, deinde in orationem, tum in quaestionem. C. In quo est ipsa vis?
P. In rebus et in verbis. Sed et res et verba invenienda
sunt et conlocanda<note>collocanda <hi rend="italics">vulg.</hi>: locanda <hi rend="italics">Pp</hi>
invenire <hi rend="italics">vulg.</hi>: inveniri <hi rend="italics">P</hi>
                  </note>. Proprie autem in rebus invenire, in
verbis eloqui dicitur. Conlocare autem, etsi est commune,
tamen ad inveniendum refertur. Vox motus vultus atque
omnis actio eloquendi comes est; earum<note>est; earum <hi rend="italics">vulg.</hi>: si earum <hi rend="italics">P</hi>: 
est: sed earum <hi rend="italics">ed. Rom.</hi>: sed rerum <hi rend="italics">Orelli</hi>
                  </note> rerum omnium
custos memoria. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>C. Quid? orationis quot sunt partes? 
P. Quattuor. Earum duae valent ad rem docendam, narratio et confirmatio; ad impellendos<note>pellendos <hi rend="italics">p</hi>
                  </note> animos duae, principium

<pb n="p.3003"/> et peroratio. C. Quid ? Quaestio quasnam habet
partis? P. Infinitam, quam consultationem appello, et definitam, quam causam nomino. <milestone n="2" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>C. Quoniam igitur invenire
primum est oratoris, quid quaeret? P. Vt inveniat, quem
ad modum fidem faciat eis quibus velit<note>volet <hi rend="italics">codd. det.</hi>
                  </note> persuadere, et quem 
ad modum motum eorum animis adferat. C. Quibus rebus
fides fit ? P. Argumentis, quae ducuntur ex locis aut in re
ipsa insitis aut adsumptis. C. Quos vocas locos? P. In
quibus latent argumenta. C. Quid est argumentum?
</p></div></div></body></text></TEI>