Attentos autem faciemus, si demonstrabimus ea, quae dicturi erimus, magna, nova, incredibilia esse, aut ad omnes aut ad eos, qui audient, aut ad aliquos inlustres ho- mines aut ad deos inmortales aut ad summam rem pu- blicam pertinere; et si pollicebimur nos brevi nostram causam demonstraturos atque exponemus iudica- tionem aut iudicationes, si plures erunt. Dociles audi- tores faciemus, si aperte et breviter summam causae exponemus, hoc est, in quo consistat controversia. nam et, cum docilem velis facere, simul attentum facias oportet. nam is est maxime docilis, qui attentissime est paratus audire. Nunc insinuationes quemadmodum tractari con- veniat, deinceps dicendum videtur. insinuatione igitur utendum est, cum admirabile genus causae est, hoc est, ut ante diximus, cum animus auditoris infestus est. id autem tribus ex causis fit maxime: si aut inest in ipsa causa quaedam turpitudo aut ab iis, qui ante dixerunt, iam quiddam auditori persuasum videtur aut eo tempore locus dicendi datur, cum iam illi, quos audire oportet, defessi sunt audiendo. nam ex hac quoque re non minus quam ex primis duabus in oratore nonnumquam animus auditoris offenditur. Si causae turpitudo contrahit offensionem, aut pro eo homine, in quo offenditur, alium hominem, qui dili- gitur, interponi oportet; aut pro re, in qua offenditur, aliam rem, quae probatur; aut pro re hominem aut pro homine rem, ut ab eo, quod odit, ad id, quod diligit, auditoris animus traducatur; et dissimulare te id defensurum, quod existimeris; deinde, cum iam mi- tior factus erit auditor, ingredi pedetemptim in defen- sionem et dicere ea, quae indignentur adversarii, tibi quoque indigna videri; deinde, cum lenieris eum, qui audiet, demonstrare, nihil eorum ad te pertinere et ne- gare quicquam de adversariis esse dicturum, neque hoc neque illud, ut neque aperte laedas eos, qui diliguntur, et tamen id obscure faciens, quoad possis, alienes ab eis auditorum voluntatem; et aliquorum iudicium simili de re aut auctoritatem proferre imitatione dignam; deinde eandem aut consimilem aut maiorem aut minorem agi rem in praesenti demonstrare.