ante quam de re publica, patres conscripti, dicam ea quae dicenda hoc tempore arbitror, exponam vobis breviter consilium et profectionis et reversionis meae. ego cum sperarem aliquando ad vestrum consilium auctoritatemque rem publicam esse revocatam, manendum mihi statuebam quasi in vigilia quadam consulari ac senatoria. nec vero usquam discedebam nec a re publica deiciebam oculos ex eo die quo in aedem telluris convocati sumus. in quo templo, quantum in me fuit, ieci fundamenta pacis Atheniensiumque renovavi renovavi Vns : revocavi ct vetus exemplum; Graecum etiam verbum usurpavi quo tum in sedandis discordiis usa erat discordiis usa erat V : discordaverat c : discordiis erat t : discors erat ns civitas illa, atque omnem memoriam discordiarum oblivione sempiterna delendam censui. praeclara tum oratio M. Antoni, egregia etiam voluntas; pax denique per eum et per liberos eius cum praestantissimis civibus confirmata est. atque his principiis reliqua consentiebant. ad deliberationes eas quas habebat domi de re publica principes civitatis adhibebat; ad hunc ordinem res optimas deferebat referebat Reid ; nihil tum nisi quod erat notum omnibus nisi... omnibus om. D in C. Caesaris commentariis reperiebatur reperiebat Kraffert ; summa constantia summa cum dignitate constantia D ad ea quae quaesita erant respondebat nullae respondebat om. D : nullas respondebat Wesenberg . num qui exsules restituti? Vnum aiebat, praeterea neminem. num immunitates datae? ‘ nullae ’ respondebat. adsentiri etiam nos Ser. Sulpicio, clarissimo viro, voluit, ne qua tabula post Idus Martias ullius decreti Caesaris aut benefici figeretur. multa praetereo eaque praeclara ea quae clara sunt D ; ad singulare enim M. Antoni factum festinat oratio. dictaturam , quae iam vim iam vim Vt : vim iam cns regiae potestatis possederat Hirschfelder obsederat, funditus ex re publica sustulit; de qua qua VD : qua re cod. Amst. ut voluit Klussmann : quo Stangl ne sententias quidem diximus. scriptum senatus consultum quod fieri vellet attulit, quo recitato auctoritatem eius summo studio secuti sumus eique amplissimis verbis per senatus consultum gratias egimus. lux quaedam videbatur oblata non modo regno, quod pertuleramus, sed etiam regni timore sublato, magnumque pignus ab eo rei publicae datum, se liberam civitatem esse velle, cum dictatoris nomen, quod saepe iustum fuisset, propter perpetuae dictaturae recentem memoriam funditus ex re publica sustulisset. liberatus periculo caedis paucis post diebus senatus; uncus impactus est fugitivo illi qui in Mari nomen invaserat. atque haec omnia communiter cum conlega; alia porro propria Dolabellae quae, nisi conlega afuisset, credo eis futura fuisse communia. nam cum serperet in urbe urbem Vns infinitum malum idque manaret in dies latius, idemque bustum in foro facerent qui illam insepultam sepulturam effecerant, et cotidie magis magisque perditi homines cum sui suis codd. ( cf. ii. 2; iii 18): corr. Angelius similibus servis tectis ac templis urbis minarentur minitarentur V ( cf. Zielinski, Philol. 1906, p. 614) , talis animadversio fuit Dolabellae cum in audacis sceleratosque servos, tum in impuros et nefarios liberos, talisque eversio illius exsecratae columnae ut mihi mirum videatur tam valde reliquum tempus ab illo uno die dissensisse.