<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi034.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="6" type="textpart" subtype="section"><p><reg>hanc</reg> enim, C. Caesar<note>causam C. Caesar <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note>, causam si in foro dicerem eodem audiente et disceptante te, quantam mihi alacritatem populi Romani concursus adferret! <reg>quis</reg> enim civis ei regi<note>ei regi <hi rend="italic">aa</hi>: ei rei <hi rend="italic">gh</hi>: regi <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> non faveret cuius omnem aetatem in populi Romani bellis consumptam esse meminisset? <reg>spectarem</reg> curiam, intuerer forum, caelum denique testarer ipsum. <reg>sic</reg>, cum et deorum immortalium et populi Romani et senatus beneficia in regem Deiotarum<note>in regem Deiotarum <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>a</hi>: in rege Deiotaro <hi rend="italic">hg</hi></note> recordarer, nullo modo mihi deesse posset oratio. </p></div><div n="7" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quae</reg> quoniam angustiora parietes faciunt actioque maximae causae debilitatur loco, tuum est, Caesar, qui pro multis saepe dixisti, quid mihi nunc animi sit ad te ipsum referre, quo facilius cum aequitas tua tum audiendi diligentia minuat hanc perturbationem meam. </p><p rend="indent"><reg>sed</reg> ante quam de accusatione ipsa dico, de accusatorum spe pauca dicam; qui cum videantur neque ingenio neque<note>nec... nec <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> usu atque exercitatione rerum valere, tamen ad hanc causam non sine aliqua spe et cogitatione venerunt. </p></div><div n="8" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="3" unit="chapter"/><reg>iratum</reg> te regi Deiotaro fuisse non erant nescii; adfectum<note>adfectum <hi rend="italic">H<foreign xml:lang="grc">γ</foreign></hi>: adflictum <hi rend="italic">A<foreign xml:lang="grc">β</foreign></hi></note> illum quibusdam incommodis et detrimentis propter offensionem animi tui meminerant, teque cum huic iratum, tum sibi amicum esse cognoverant<note>teque... cognoverant <hi rend="italic">del. Madvig</hi>: te<del>que cum huic iratum, tum</del> sibi <hi rend="italic">Eberhard</hi></note>, quodque<note>cumque <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> apud ipsum te de tuo periculo dicerent, fore putabant ut in exulcerato animo facile fictum crimen insideret. <reg>quam</reg> ob rem hoc nos primum metu, Caesar, per fidem et constantiam et clementiam<note>et per clem. <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> tuam libera, ne residere in te ullam partem iracundiae suspicemur. <reg>per</reg> dexteram istam te oro quam regi Deiotaro hospes hospiti porrexisti, istam, inquam, dexteram non tam<note>tam <hi rend="italic">del. Manutius</hi> (<hi rend="italic">contra Prisc. K.</hi> ii. 93)</note> in bellis neque in proeliis quam in<note>in <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">β</foreign> (<hi rend="italic">contra Prisc.</hi>)</note> promissis et fide firmiorem. <reg>tu</reg> illius domum inire, tu vetus hospitium renovare voluisti; te eius di penates acceperunt, te amicum et placatum Deiotari regis arae focique viderunt. </p></div><div n="9" type="textpart" subtype="section"><p><reg>cum</reg> facile orari, Caesar, tum semel exorari<note>exorari <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> soles. <reg>nemo</reg> umquam te placavit inimicus qui ullas resedisse in te simultatis reliquias senserit. <reg>quamquam</reg> cui sunt inauditae cum Deiotaro querelae tuae? <reg>numquam</reg> tu illum accusavisti ut hostem, sed ut amicum officio parum functum, quod propensior in Cn. Pompei amicitiam fuisset quam in tuam: cui tamen ipsi rei veniam te daturum fuisse dicebas, si tum<note>tum <hi rend="italic">dett. aliquot</hi>: cum <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>ag</hi>: tantum <hi rend="italic">h</hi></note> auxilia Pompeio vel si etiam filium misisset, ipse<note>ipse tamen <foreign xml:lang="grc">β</foreign> ita cum <hi rend="italic">aah</hi>: itaque cum <foreign xml:lang="grc">β</foreign>: ita si cum <hi rend="italic">g</hi></note> aetatis excusatione usus esset. </p></div><div n="10" type="textpart" subtype="section"><p><reg>ita</reg> cum maximis eum rebus liberares, perparvam<note><w type="lemma">perparvam</w> in amicitia <hi rend="italic">add.</hi> <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: inimicitiae <hi rend="italic">add.</hi> <foreign xml:lang="grc">γ</foreign>: amicitiae <hi rend="italic">add.</hi> <foreign xml:lang="grc">β</foreign>: <hi rend="italic">ego delevi</hi></note> culpam relinquebas. <reg>itaque</reg> non solum in eum non animadvertisti sed omni metu liberavisti, hospitem agnovisti, regem reliquisti. <reg>neque</reg> enim ille odio tui progressus, sed errore communi lapsus est<note>progr. est <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note>. <reg>is</reg> rex quem senatus hoc nomine saepe honorificentissimis decretis appellavisset, quique illum<note>quique cum illum <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> ordinem ab adulescentia gravissimum sanctissimumque duxisset, isdem rebus est perturbatus homo longinquus et alienigena quibus nos in media re publica nati semperque versati. </p></div></div></body></text></TEI>