hanc enim, C. Caesar causam C. Caesar β , causam si in foro dicerem eodem audiente et disceptante te, quantam mihi alacritatem populi Romani concursus adferret! quis enim civis ei regi ei regi aa : ei rei gh : regi β non faveret cuius omnem aetatem in populi Romani bellis consumptam esse meminisset? spectarem curiam, intuerer forum, caelum denique testarer ipsum. sic , cum et deorum immortalium et populi Romani et senatus beneficia in regem Deiotarum in regem Deiotarum αβ a : in rege Deiotaro hg recordarer, nullo modo mihi deesse posset oratio. quae quoniam angustiora parietes faciunt actioque maximae causae debilitatur loco, tuum est, Caesar, qui pro multis saepe dixisti, quid mihi nunc animi sit ad te ipsum referre, quo facilius cum aequitas tua tum audiendi diligentia minuat hanc perturbationem meam. sed ante quam de accusatione ipsa dico, de accusatorum spe pauca dicam; qui cum videantur neque ingenio neque nec... nec β usu atque exercitatione rerum valere, tamen ad hanc causam non sine aliqua spe et cogitatione venerunt. iratum te regi Deiotaro fuisse non erant nescii; adfectum adfectum H γ : adflictum A β illum quibusdam incommodis et detrimentis propter offensionem animi tui meminerant, teque cum huic iratum, tum sibi amicum esse cognoverant teque... cognoverant del. Madvig : te que cum huic iratum, tum sibi Eberhard , quodque cumque β apud ipsum te de tuo periculo dicerent, fore putabant ut in exulcerato animo facile fictum crimen insideret. quam ob rem hoc nos primum metu, Caesar, per fidem et constantiam et clementiam et per clem. β tuam libera, ne residere in te ullam partem iracundiae suspicemur. per dexteram istam te oro quam regi Deiotaro hospes hospiti porrexisti, istam, inquam, dexteram non tam tam del. Manutius ( contra Prisc. K. ii. 93) in bellis neque in proeliis quam in in om. β ( contra Prisc. ) promissis et fide firmiorem. tu illius domum inire, tu vetus hospitium renovare voluisti; te eius di penates acceperunt, te amicum et placatum Deiotari regis arae focique viderunt. cum facile orari, Caesar, tum semel exorari exorari γ soles. nemo umquam te placavit inimicus qui ullas resedisse in te simultatis reliquias senserit. quamquam cui sunt inauditae cum Deiotaro querelae tuae? numquam tu illum accusavisti ut hostem, sed ut amicum officio parum functum, quod propensior in Cn. Pompei amicitiam fuisset quam in tuam: cui tamen ipsi rei veniam te daturum fuisse dicebas, si tum tum dett. aliquot : cum αβ ag : tantum h auxilia Pompeio vel si etiam filium misisset, ipse ipse tamen β ita cum aah : itaque cum β : ita si cum g aetatis excusatione usus esset. ita cum maximis eum rebus liberares, perparvam perparvam in amicitia add. α : inimicitiae add. γ : amicitiae add. β : ego delevi culpam relinquebas. itaque non solum in eum non animadvertisti sed omni metu liberavisti, hospitem agnovisti, regem reliquisti. neque enim ille odio tui progressus, sed errore communi lapsus est progr. est γ . is rex quem senatus hoc nomine saepe honorificentissimis decretis appellavisset, quique illum quique cum illum β ordinem ab adulescentia gravissimum sanctissimumque duxisset, isdem rebus est perturbatus homo longinquus et alienigena quibus nos in media re publica nati semperque versati.