<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi034.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="5" type="textpart" subtype="section"><p><reg>moveor</reg> etiam loci ipsius insolentia, quod tantam causam quanta nulla umquam in disceptatione versata est dico intra domesticos<note>domesticos <foreign xml:lang="grc">β</foreign>a: <hi rend="italic">om. C<foreign xml:lang="grc">α</foreign>gh</hi></note> parietes, dico extra conventum et eam frequentiam in qua oratorum studia niti solent: in tuis oculis, in tuo ore voltuque acquiesco, te unum intueor, ad te unum omnis<note>omnis mea <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> spectat oratio: quae mihi ad spem obtinendae veritatis gravissima sunt, ad motum animi et ad omnem impetum dicendi contentionemque leviora. </p></div></div></body></text></TEI>