moveor etiam loci ipsius insolentia, quod tantam causam quanta nulla umquam in disceptatione versata est dico intra domesticos domesticos β a: om. C α gh parietes, dico extra conventum et eam frequentiam in qua oratorum studia niti solent: in tuis oculis, in tuo ore voltuque acquiesco, te unum intueor, ad te unum omnis omnis mea β spectat oratio: quae mihi ad spem obtinendae veritatis gravissima sunt, ad motum animi et ad omnem impetum dicendi contentionemque leviora.