non debeo, Caesar Caesar C α a : C. Caesar βσ , quod fieri solet in tantis periculis, temptare ecquonam ecquonam Gulielmius : et quonam CH : quonam A (e coll. mea) V βγ modo dicendo misericordiam tuam commovere movere CAH possim. nihil opus est. occurrere solet ipsa supplicibus et calamitosis, nullius oratione evocata. propone tibi duos reges et id animo contemplare quod oculis non potes: dabis profecto id misericordiae quod iracundiae denegasti. multa sunt monumenta clementiae tuae, sed maxime maxime maxima Wesenberg eorum incolumitates quibus salutem dedisti. quae si in privatis gloriosa sunt, multo magis commemorabuntur in regibus. semper regium nomen in hac civitate sanctum fuit, sociorum vero regum et amicorum sanctissimum.