<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi034.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="4" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="2" unit="chapter"/><reg>perturbat</reg> me, C. Caesar<note>C. <hi rend="italic">om. C<foreign xml:lang="grc">α</foreign></hi></note>, etiam illud interdum quod tamen, cum te penitus recognovi, timere desino: re enim iniquum est, sed tua sapientia fit aequissimum. <reg>nam</reg> dicere apud eum de facinore contra cuius vitam consilium facinoris inisse arguare, cum<note><w type="lemma">cum</w> si <hi rend="italic">D</hi> (<hi rend="italic">ante ras.</hi>) <hi rend="italic">g</hi></note> per se ipsum consideres, grave est; nemo enim fere est qui sui periculi iudex non sibi se aequiorem quam reo praebeat. <reg>sed</reg> tua, Caesar, praestans singularisque natura hunc mihi metum minuit. <reg>non</reg> enim tam timeo quid tu de rege Deiotaro, quam intellego quid de te ceteros velis iudicare. </p></div></div></body></text></TEI>