<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi034.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="38" type="textpart" subtype="section"><p><reg>haec</reg> ille reputans et dies noctesque cogitans non modo tibi non suscenset—esset enim non solum ingratus sed etiam amens—, verum omnem tranquillitatem et quietem senectutis refert acceptam<note>accept. refert <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> clementiae tuae. <milestone resp="editor" n="14" unit="chapter"/><reg>quo</reg> quidem animo cum antea fuit, tum non dubito quin tuis litteris, quarum exemplum legi, quas ad eum Tarracone huic Blesamio dedisti, se magis etiam erexerit ab omnique sollicitudine abstraxerit. <reg>iubes</reg> enim eum bene sperare et bono esse animo, quod scio te non frustra scribere solere. <reg>memini</reg> enim isdem fere verbis ad me te scribere meque tuis litteris bene sperare non frustra esse iussum. </p></div></div></body></text></TEI>