<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi034.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="38" type="textpart" subtype="section"><p><reg>haec</reg> ille reputans et dies noctesque cogitans non modo tibi non suscenset—esset enim non solum ingratus sed etiam amens—, verum omnem tranquillitatem et quietem senectutis refert acceptam<note>accept. refert <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> clementiae tuae. <milestone resp="editor" n="14" unit="chapter"/><reg>quo</reg> quidem animo cum antea fuit, tum non dubito quin tuis litteris, quarum exemplum legi, quas ad eum Tarracone huic Blesamio dedisti, se magis etiam erexerit ab omnique sollicitudine abstraxerit. <reg>iubes</reg> enim eum bene sperare et bono esse animo, quod scio te non frustra scribere solere. <reg>memini</reg> enim isdem fere verbis ad me te scribere meque tuis litteris bene sperare non frustra esse iussum. </p></div><div n="39" type="textpart" subtype="section"><p><reg>laboro</reg> equidem regis Deiotari causa quocum mihi amicitiam res publica conciliavit, hospitium voluntas utriusque coniunxit, familiaritatem consuetudo attulit, summam vero necessitudinem magna eius officia in me et in exercitum meum effecerunt: sed cum de illo laboro, tum de multis amplissimis viris quibus semel ignotum a te esse oportet, nec tuum<note>benefic. tuum <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> beneficium in dubium vocari, nec haerere in animis hominum sollicitudinem sempiternam, nec accidere ut quisquam te timere<note><w type="lemma">timere</w> iterum timere <hi rend="italic">Lehmann</hi></note> incipiat eorum qui sint semel a te liberati timore. </p></div><div n="40" type="textpart" subtype="section"><p><reg>non</reg> debeo, Caesar<note>Caesar <hi rend="italic">C<foreign xml:lang="grc">α</foreign>a</hi>: C. Caesar <foreign xml:lang="grc">βσ</foreign></note>, quod fieri solet in tantis periculis, temptare ecquonam<note>ecquonam <hi rend="italic">Gulielmius</hi>: et quonam <hi rend="italic">CH</hi>: quonam <hi rend="italic">A (e coll. mea) V<foreign xml:lang="grc">βγ</foreign></hi></note> modo dicendo misericordiam tuam commovere<note>movere <hi rend="italic">CAH</hi></note> possim. <reg>nihil</reg> opus est. <reg>occurrere</reg> solet ipsa supplicibus et calamitosis, nullius oratione evocata. <reg>propone</reg> tibi duos reges et id animo contemplare quod oculis non potes: dabis profecto id misericordiae quod iracundiae denegasti. <reg>multa</reg> sunt monumenta clementiae tuae, sed maxime<note><w type="lemma">maxime</w> maxima <hi rend="italic">Wesenberg</hi></note> eorum incolumitates quibus salutem dedisti. <reg>quae</reg> si in privatis gloriosa sunt, multo magis commemorabuntur in regibus. <reg>semper</reg> regium nomen in hac civitate sanctum fuit, sociorum vero regum et amicorum sanctissimum. </p></div></div></body></text></TEI>