etenim si Antiochus Magnus ille, rex Asiae, cum, postea quam cum postea quam CAV β a : cum postea H : qui postquam σ a L. Scipione L. om. C 1 β devictus est Lambin. devictus Tauro tenus regnare iussus est est C α D γ : esset BE , omnem omnem Garatoni : omnemque codd. hanc Asiam quae est nunc nostra provincia amisisset, dicere est solitus benigne sibi a populo Romano esse factum, quod nimis magna procuratione liberatus modicis regni terminis uteretur, potest multo facilius hoc hoc C α a : om. βσ se Deiotarus consolari. ille enim furoris multam sustulerat sustulerat CH : distulerat AV : sustinuerat β a : subierat σ , hic erroris. omnia tu Deiotaro, Caesar, tribuisti, cum et ipsi et filio nomen regium concessisti. hoc nomine retento atque servato nullum beneficium populi Romani, nullum iudicium de se senatus imminutum putat. Magno animo et erecto est, nec umquam succumbet inimicis, ne fortunae quidem. multa se arbitratur et peperisse et reperisse β ante factis et habere in animo atque virtute, quae nullo modo possit amittere. quae enim fortuna aut quis casus aut quae tanta possit iniuria omnium imperatorum de Deiotaro decreta delere? ab omnibus est enim is ornatus est enim is orn. C α a : enim his orn. est σ : enim est orn. β qui, postea quam in castris esse potuit per aetatem, in Asia, Cappadocia, Ponto, Cilicia, Syria bella gesserunt: senatus vero iudicia de illo tam multa tamque honorifica, quae publicis populi Romani litteris monumentisque consignata sunt, quae umquam vetustas obruet aut quae tanta delebit oblivio? quid de virtute eius dicam, de magnitudine animi, gravitate, constantia? quae omnes docti atque sapientes summa, quidam etiam bona sola bona sola C α a : sola bona βσ eisque Nohl : isque (hisque) codd. esse dixerunt, eisque non modo ad bene sed etiam ad beate vivendum contentam esse virtutem. haec ille reputans et dies noctesque cogitans non modo tibi non suscenset—esset enim non solum ingratus sed etiam amens—, verum omnem tranquillitatem et quietem senectutis refert acceptam accept. refert β clementiae tuae. quo quidem animo cum antea fuit, tum non dubito quin tuis litteris, quarum exemplum legi, quas ad eum Tarracone huic Blesamio dedisti, se magis etiam erexerit ab omnique sollicitudine abstraxerit. iubes enim eum bene sperare et bono esse animo, quod scio te non frustra scribere solere. memini enim isdem fere verbis ad me te scribere meque tuis litteris bene sperare non frustra esse iussum. laboro equidem regis Deiotari causa quocum mihi amicitiam res publica conciliavit, hospitium voluntas utriusque coniunxit, familiaritatem consuetudo attulit, summam vero necessitudinem magna eius officia in me et in exercitum meum effecerunt: sed cum de illo laboro, tum de multis amplissimis viris quibus semel ignotum a te esse oportet, nec tuum benefic. tuum β beneficium in dubium vocari, nec haerere in animis hominum sollicitudinem sempiternam, nec accidere ut quisquam te timere timere iterum timere Lehmann incipiat eorum qui sint semel a te liberati timore. non debeo, Caesar Caesar C α a : C. Caesar βσ , quod fieri solet in tantis periculis, temptare ecquonam ecquonam Gulielmius : et quonam CH : quonam A (e coll. mea) V βγ modo dicendo misericordiam tuam commovere movere CAH possim. nihil opus est. occurrere solet ipsa supplicibus et calamitosis, nullius oratione evocata. propone tibi duos reges et id animo contemplare quod oculis non potes: dabis profecto id misericordiae quod iracundiae denegasti. multa sunt monumenta clementiae tuae, sed maxime maxime maxima Wesenberg eorum incolumitates quibus salutem dedisti. quae si in privatis gloriosa sunt, multo magis commemorabuntur in regibus. semper regium nomen in hac civitate sanctum fuit, sociorum vero regum et amicorum sanctissimum.