<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi034.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="35" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="13" unit="chapter"/><reg>nihil</reg> a me arbitror praeteritum<note>praeteritum <hi rend="italic">C<foreign xml:lang="grc">α</foreign>a</hi>: praetermissum <foreign xml:lang="grc">βσ</foreign></note>, sed aliquid ad extremam partem causae<note>extremam partem causae <hi rend="italic">CH</hi>: extremum causae <hi rend="italic">AVa</hi>: extremam (-um <foreign xml:lang="grc">σ</foreign>) causae partem <foreign xml:lang="grc">βσ</foreign></note> reservatum. <reg>id</reg> autem aliquid <add>quid</add><note>aliquid quid <hi rend="italic">scripsi</hi> (<hi rend="italic">cf. Lig.</hi> 22): aliquid <hi rend="italic">codd.</hi>: quid <hi rend="italic">Halm</hi></note> est? te ut plane Deiotaro reconciliet<note>conciliet <hi rend="italic">CH</hi></note> oratio mea. <reg>non</reg> enim iam metuo ne illi tu suscenseas; illud vereor ne tibi illum suscensere aliquid suspicere: quod abest longissime, mihi crede, Caesar. <reg>quid</reg> enim retineat per te meminit, non quid amiserit; neque se a te multatum arbitratur, sed, cum existimares<note>existimaret <hi rend="italic">CH</hi>: existimarer <hi rend="italic">A</hi></note> multis tibi multa esse tribuenda, quo minus a se qui<note>a se qui <hi rend="italic">H</hi>: assequi <hi rend="italic">cett.</hi> (<hi rend="italic">C</hi>)</note> in altera parte fuisset<note>fuisset <hi rend="italic">C<foreign xml:lang="grc">ασ</foreign></hi>: potuisset <foreign xml:lang="grc">β</foreign>a</note> ea sumeres non recusavit. </p></div><div n="36" type="textpart" subtype="section"><p><reg>etenim</reg> si Antiochus Magnus ille, rex Asiae, cum, postea quam<note>cum postea quam <hi rend="italic">CAV<foreign xml:lang="grc">β</foreign>a</hi>: cum postea <hi rend="italic">H</hi>: qui postquam <foreign xml:lang="grc">σ</foreign></note> a L. Scipione<note>L. <hi rend="italic">om. C<hi rend="superscript">1</hi><foreign xml:lang="grc">β</foreign></hi> devictus est <hi rend="italic">Lambin.</hi></note> devictus Tauro tenus regnare iussus est<note>est <hi rend="italic">C<foreign xml:lang="grc">α</foreign>D<foreign xml:lang="grc">γ</foreign></hi>: esset <hi rend="italic">BE</hi></note>, omnem<note>omnem <hi rend="italic">Garatoni</hi>: omnemque <hi rend="italic">codd.</hi></note> hanc Asiam quae est nunc nostra provincia amisisset, dicere est solitus benigne sibi a populo Romano esse factum, quod nimis magna procuratione liberatus modicis regni terminis uteretur, potest multo facilius hoc<note>hoc <hi rend="italic">C<foreign xml:lang="grc">α</foreign>a</hi>: <hi rend="italic">om. <foreign xml:lang="grc">βσ</foreign></hi></note> se Deiotarus consolari. <reg>ille</reg> enim furoris multam sustulerat<note>sustulerat <hi rend="italic">CH</hi>: distulerat <hi rend="italic">AV</hi>: sustinuerat <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">β</foreign>a</hi>: subierat <foreign xml:lang="grc">σ</foreign></note>, hic erroris. <reg>omnia</reg> tu Deiotaro, Caesar, tribuisti, cum et ipsi et filio nomen regium concessisti. <reg>hoc</reg> nomine retento atque servato nullum beneficium populi Romani, nullum iudicium de se senatus imminutum putat. Magno animo et erecto est, nec umquam succumbet inimicis, ne fortunae quidem. </p></div><div n="37" type="textpart" subtype="section"><p><reg>multa</reg> se arbitratur et peperisse<note>et reperisse <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> ante factis et habere in animo atque virtute, quae nullo modo possit amittere. <reg>quae</reg> enim fortuna aut quis casus aut quae tanta possit iniuria omnium imperatorum de Deiotaro decreta delere? <reg>ab</reg> omnibus est enim is ornatus<note>est enim is orn. <hi rend="italic">C<foreign xml:lang="grc">α</foreign>a</hi>: enim his orn. est <foreign xml:lang="grc">σ</foreign>: enim est orn. <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> qui, postea quam in castris esse potuit per aetatem, in Asia, Cappadocia, Ponto, Cilicia, Syria bella gesserunt: senatus vero iudicia de illo tam multa tamque honorifica, quae publicis populi Romani litteris monumentisque consignata sunt, quae umquam vetustas obruet aut quae tanta delebit oblivio? <reg>quid</reg> de virtute eius dicam, de magnitudine animi, gravitate, constantia? quae omnes docti atque sapientes summa, quidam etiam bona sola<note>bona sola <hi rend="italic">C<foreign xml:lang="grc">α</foreign>a</hi>: sola bona <foreign xml:lang="grc">βσ</foreign> eisque <hi rend="italic">Nohl</hi>: isque (hisque) <hi rend="italic">codd.</hi></note> esse dixerunt, eisque non modo ad bene sed etiam ad beate vivendum contentam esse virtutem. </p></div></div></body></text></TEI>