at quam acute conlecta crimina! Blesamius inquit,—eius enim nomine, optimi viri nomine optimi viri H, Prisc. K. iii. 325: hominis nom. opt. viri CAV : nom. opt. hominis β : nom. viri opt. γ nec tibi ignoti, male dicebat tibi— ad regem inquit inquit om. unus cod. Halmii ( cf. Phil. viii. 27) in invidia esse C α Da (in om. AD ): invidiose BE scribere solebat te in invidia esse, tyrannum existimari, statua inter reges posita animos hominum vehementer offensos, plaudi tibi non solere. nonne intellegis, Caesar, ex urbanis malevolorum sermunculis haec ab istis esse conlecta? Blesamius tyrannum Caesarem scriberet? multorum enim capita civium viderat, multos iussu Caesaris vexatos, verberatos, necatos, multas adflictas et eversas domos, armatis militibus refertum forum! quae semper in civili victoria sensimus, ea te victore non vidimus.