<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi034.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="32" type="textpart" subtype="section"><p><reg>nonne</reg>, cum esset perductus<note>perductus <hi rend="italic">C<foreign xml:lang="grc">α</foreign>D<foreign xml:lang="grc">γ</foreign></hi>: productus <hi rend="italic">BE</hi></note> et cum tecum fuisset, refugit ad legatos? nonne ad hunc Cn. Domitium venit? nonne audiente hoc Ser. Sulpicio, clarissimo viro, qui tum casu apud Domitium cenabat, et hoc T. Torquato, optimo adulescente, se a te corruptum, tuis promissis in fraudem impulsum esse confessus est? <milestone resp="editor" n="12" unit="chapter"/><reg>quae</reg> est ista tam impotens<note>tam impudens <hi rend="italic">BE</hi></note>, tam crudelis, tam immoderata inhumanitas? <reg>idcirco</reg> in hanc urbem venisti ut huius urbis iura et exempla corrumperes domesticaque immanitate<note>inhumanitate <hi rend="italic">BE</hi></note> nostrae civitatis humanitatem inquinares? </p></div><div n="33" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>at</reg> quam acute conlecta crimina! <q>Blesamius</q> inquit,—eius enim nomine, optimi viri<note>nomine optimi viri <hi rend="italic">H, Prisc. K.</hi> iii. 325: hominis nom. opt. viri <hi rend="italic">CAV</hi>: nom. opt. hominis <foreign xml:lang="grc">β</foreign>: nom. viri opt. <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> nec tibi ignoti, male dicebat tibi—<q>ad regem</q> inquit<note>inquit <hi rend="italic">om. unus cod. Halmii</hi> (<hi rend="italic">cf. Phil.</hi> viii. 27) in invidia esse <hi rend="italic">C<foreign xml:lang="grc">α</foreign>Da</hi> (in <hi rend="italic">om. AD</hi>): invidiose <hi rend="italic">BE</hi></note> <q>scribere solebat te in invidia esse, tyrannum existimari, statua inter reges posita animos hominum vehementer offensos, plaudi tibi non solere. </q><reg>nonne</reg> intellegis, Caesar, ex urbanis malevolorum sermunculis haec ab istis esse conlecta? Blesamius tyrannum Caesarem scriberet? <reg>multorum</reg> enim capita civium viderat, multos iussu Caesaris vexatos, verberatos, necatos, multas adflictas et eversas domos, armatis militibus refertum forum! <reg>quae</reg> semper in civili victoria sensimus, ea te victore non vidimus. </p></div><div n="34" type="textpart" subtype="section"><p><reg>solus</reg>, inquam, es, C. Caesar, cuius in<note>solus... cuius in <hi rend="italic">om. C<foreign xml:lang="grc">α</foreign></hi></note> victoria ceciderit nemo nisi armatus. <reg>et</reg> quem nos liberi<note>liberi <hi rend="italic">om. H</hi></note> in summa populi Romani<note>populi Romani <hi rend="italic">del. Halm</hi></note> libertate nati non modo non tyrannum sed etiam clementissimum in victoria ducimus<note>ducimus <hi rend="italic">C<foreign xml:lang="grc">αγ</foreign></hi>: ducem vidimus <hi rend="italic">E</hi>: vidimus ducem <hi rend="italic">BD</hi></note>, is Blesamio qui vivit in regno tyrannus videri potest? <reg>nam</reg> de statua quis queritur, una praesertim, cum tam multas videat? <reg>valde</reg> enim invidendum est eius statuis cuius tropaeis non invidemus<note>invidimus <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note>. <reg>nam</reg> si locus adfert invidiam, nullus est<note>est <hi rend="italic">C<foreign xml:lang="grc">ασ</foreign></hi>: locus est <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">β</foreign>a</hi></note> ad statuam quidem rostris clarior. <reg>de</reg> plausu autem quid respondeam? qui nec desideratus umquam in te<note>in te <hi rend="italic">C<foreign xml:lang="grc">α</foreign></hi>: a te <foreign xml:lang="grc">βγ</foreign></note> est et non numquam obstupefactis hominibus ipsa admiratione compressus est et fortasse eo praetermissus quia nihil volgare te dignum videri potest. </p></div></div></body></text></TEI>