<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi034.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="26" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quid</reg> deinde? furcifer quo progreditur? <reg>ait</reg> hac laetitia Deiotarum elatum vino se obruisse in convivioque nudum<note>in convivio nudumque <hi rend="italic">AV</hi></note> saltavisse<note>se salt. <hi rend="italic">C</hi></note>. <reg>quae</reg> crux huic fugitivo potest satis supplici adferre? Deiotarum saltantem quisquam aut ebrium vidit umquam? <reg>omnes</reg> sunt in illo<note>in illo sunt <foreign xml:lang="grc">β</foreign> regiae a</note> rege virtutes, quod te, Caesar, ignorare non arbitror, sed praecipue singularis et admiranda frugalitas: etsi hoc verbo scio laudari reges<note>reges <hi rend="italic">CHV<foreign xml:lang="grc">γ</foreign></hi>: regem <hi rend="italic">A<foreign xml:lang="grc">β</foreign></hi></note> non solere. Frugi hominem dici non multum habet laudis in rege: fortem, iustum, severum, gravem, magni animi<note>magni animi <hi rend="italic">C<foreign xml:lang="grc">α</foreign>BD</hi>: magnianimum <foreign xml:lang="grc">σ</foreign>: magnanimum <hi rend="italic">Eh</hi></note>, largum, beneficum, liberalem: hae<note>hae <hi rend="italic">CAV<foreign xml:lang="grc">β</foreign>h</hi>: haec <hi rend="italic">Hag</hi> (<hi rend="italic">cf. Phil.</hi> v. 8)</note> sunt regiae laudes, illa privata est. <reg>ut</reg> volet quisque, accipiat: ego tamen frugalitatem, id est modestiam et temperantiam, virtutem maximam iudico. <reg>haec</reg> in illo est ab ineunte aetate<note><w type="lemma">aetate</w><hi rend="italic">hic defic. gh</hi> (<hi rend="italic">ex hoc loc.</hi> <foreign xml:lang="grc">γ</foreign> = a<foreign xml:lang="grc">σ</foreign>)</note> cum a cuncta Asia, cum a magistratibus legatisque nostris, tum ab equitibus Romanis qui in Asia negotiati sunt perspecta et cognita. </p></div><div n="27" type="textpart" subtype="section"><p><reg>multis</reg> ille quidem<note>ille quidem <hi rend="italic">CH<foreign xml:lang="grc">σ</foreign></hi>: quidem ille <hi rend="italic">AV<foreign xml:lang="grc">β</foreign>a</hi></note> gradibus officiorum erga rem publicam nostram ad hoc regium nomen ascendit; sed tamen quicquid a bellis populi Romani vacabat, cum hominibus nostris consuetudines, amicitias, res rationesque<note>amicitias res rationes <hi rend="italic">om. C<foreign xml:lang="grc">α</foreign></hi></note> iungebat, ut non solum tetrarches nobilis sed etiam<note>etiam <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">β</foreign>a</hi>: <hi rend="italic">om. C<foreign xml:lang="grc">ασ</foreign></hi></note> optimus pater familias et diligentissimus<note><w type="lemma">et dil.</w> dil. <hi rend="italic">C<foreign xml:lang="grc">α</foreign></hi></note> agricola et pecuarius haberetur. <reg>qui</reg> igitur adulescens nondum tanta gloria praeditus nihil umquam nisi severissime et gravissime fecerit, is ea existimatione eaque aetate saltavit? </p></div><div n="28" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="10" unit="chapter"/><reg>imitari</reg>, Castor, potius avi mores disciplinamque debebas quam optimo et clarissimo viro fugitivi ore male dicere. <reg>quod</reg> si saltatorem avum habuisses neque eum virum unde pudoris pudicitiaeque exempla peterentur, tamen hoc maledictum minime in illam aetatem conveniret. <reg>quibus</reg> ille studiis ab ineunte aetate se imbuerat, non saltandi, sed bene ut armis, optime ut equis uteretur, ea tamen illum cuncta<note>cuncta <hi rend="italic">om. C<foreign xml:lang="grc">α</foreign></hi></note> iam aetate<note>aetate <hi rend="italic">C<foreign xml:lang="grc">α</foreign></hi>: exacta aetate <hi rend="italic">BD<foreign xml:lang="grc">γ</foreign></hi>: exacta <hi rend="italic">E</hi></note> defecerant. <reg>itaque</reg> Deiotarum cum plures in equum sustulissent, quod haerere in eo senex posset, admirari solebamus: hic vero adulescens qui meus in Cilicia miles, in Graecia commilito fuit, cum in illo nostro exercitu equitaret cum suis delectis equitibus quos una cum eo ad Pompeium pater miserat, quos concursus facere solebat, quam se iactare, quam ostentare, quam nemini in illa causa studio et cupiditate concedere! </p></div></div></body></text></TEI>