secutum bellum est Africanum. graves de te rumores rumores sparsi E 2 γ , qui etiam furiosum illum Caecilium excitaverunt. quo tum rex animo animo C α : fuit add. β : erga te fuit add. γ , qui auctionatus sit seseque spoliare spoliare CH β : exspol. AVa maluerit quam tibi pecuniam non subministrare. at eo inquit tempore ipso Nicaeam Ephesumque mittebat qui rumores Africanos exciperent et celeriter ad se referrent. itaque cum esset ei nuntiatum Domitium naufragio perisse, te in castello circumsederi, de Domitio dixit versum Graecum eadem sententia qua etiam nos habemus Latinum: pereant amici, dum inimici una intercidant. quod ille, si tibi esset tibi esset C α : esset tibi βγ inimicissimus, numquam tamen dixisset: ipse enim mansuetus, versus immanis. qui autem Domitio poterat esse amicus, qui tibi esset inimicus? tibi porro inimicus cur esset a quo, cum vel interfici belli lege potuisset potuisset et inposuisset C : et potuisset H : fort. et iure potuisset , regem et se et filium suum constitutos esse meminisset?