et fratres meos, inquit, quod erant conscii, in vincla vincla C α D : vincula cett. ( ita l. 14) coniecit coegit C α . cum igitur eos vinciret quos secum habebat, te solutum Romam mittebat qui eadem scires quae illos scire dicis? reliqua pars accusationis duplex fuit: una regem in speculis semper fuisse in spec. semp. fu. C α h : in spec. fu. semp. ag : semp. in spec. fu. β , cum a te animo esset esset animo β alieno, altera exercitum eum contra te magnum comparasse. de exercitu dicam breviter, ut cetera. numquam eas copias rex Deiotarus habuit quibus inferre bellum populo Romano posset, sed quibus finis suos ab excursionibus et latrociniis latroc. hostium γ tueretur et imperatoribus nostris auxilia mitteret. atque antea quidem maiores copias alere poterat; nunc exiguas vix tueri potest.