<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi034.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="18" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quid</reg> ait medicus? <reg>nihil</reg> de veneno. <reg>at</reg> id fieri potuit primum<note>primo <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> occultius in potione, in cibo<note>vel in cibo <foreign xml:lang="grc">γ</foreign>: <hi rend="italic">del. Kayser</hi></note>; deinde etiam impunius fit quod, cum est factum<note><w type="lemma">quod cum est factum</w> quicquid cum est <hi rend="italic">C<foreign xml:lang="grc">α</foreign></hi></note>, negari potest. <reg>si</reg> palam te interemisset, omnium in se gentium non solum odia sed etiam arma convertisset: si veneno, Iovis illius<note>illius a: illius quidem <hi rend="italic">cett.</hi>: ille quidem <hi rend="italic">Ernesti</hi></note> hospitalis numen numquam celare potuisset, homines fortasse celasset. <reg>quod</reg> igitur et conari occultius et efficere cautius potuit, id tibi et medico callido et servo, ut putabat, fideli non credidit: de armis, de ferro, de insidiis celare te noluit? </p></div></div></body></text></TEI>