quid ait medicus? nihil de veneno. at id fieri potuit primum primo β occultius in potione, in cibo vel in cibo γ : del. Kayser ; deinde etiam impunius fit quod, cum est factum quod cum est factum quicquid cum est C α , negari potest. si palam te interemisset, omnium in se gentium non solum odia sed etiam arma convertisset: si veneno, Iovis illius illius a: illius quidem cett. : ille quidem Ernesti hospitalis numen numquam celare potuisset, homines fortasse celasset. quod igitur et conari occultius et efficere cautius potuit, id tibi et medico callido et servo, ut putabat, fideli non credidit: de armis, de ferro, de insidiis celare te noluit?