<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi034.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="15" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>is</reg> igitur non modo a te periculo liberatus sed etiam honore amplissimo ornatus, arguitur domi te<note>te <hi rend="italic">hoc loco hab. <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>, ante</hi> domi (domui a) <foreign xml:lang="grc">γ</foreign>, <hi rend="italic">post</hi> suae <hi rend="italic">Cassiod.</hi> ii. 543, <hi rend="italic">Mart. Cap. Rhet. L. p.</hi> 468</note> suae interficere voluisse: quod tu, nisi eum furiosissimum iudicas<note>iudices <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note>, suspicari profecto<note>prof. suspicari <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> non potes. <reg>ut</reg> enim omittam cuius tanti sceleris fuerit in conspectu deorum penatium necare hospitem, cuius tantae importunitatis omnium gentium atque omnis memoriae clarissimum lumen exstinguere, cuius<note>cuius tantae a</note> ferocitatis victorem orbis terrae<note>terrae <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: terrarum <foreign xml:lang="grc">βγ</foreign></note> non extimescere, cuius tam inhumani et ingrati animi<note>animi <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">α</foreign></note>, a quo rex appellatus esset, in eo tyrannum inveniri—ut haec omittam, cuius tanti furoris fuit omnis reges, quorum multi erant finitimi, omnis liberos populos<note>omnis socios, omnis lib. pop. <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note>, omnis socios, omnis provincias, omnia denique omnium arma contra se unum excitare? <reg>quonam</reg><note>quonam <hi rend="italic">BDg</hi>: quoniam <hi rend="italic">C<foreign xml:lang="grc">α</foreign>ah</hi>: quomodo <hi rend="italic">E</hi></note> ille modo cum regno, cum domo<note>cum domo <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note>, cum coniuge, cum carissimo<note>carissimo <hi rend="italic">C<foreign xml:lang="grc">α</foreign>DE</hi>: clarissimo <hi rend="italic">B<foreign xml:lang="grc">γ</foreign></hi></note> filio distractus esset, tanto scelere non modo perfecto sed etiam cogitato? </p></div></div></body></text></TEI>