<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi034.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="14" type="textpart" subtype="section"><p><reg>ille</reg> exercitum Cn. Domiti, amplissimi viri, suis tectis et copiis sustentavit; ille Ephesum ad eum quem tu ex tuis fidelissimum<note>ex civibus fid. <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> et probatissimum<note>et probat. <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">γ</foreign> (et prob. omnibus <hi rend="italic">del. Garat.</hi>)</note> omnibus delegisti pecuniam misit; ille iterum, ille tertio auctionibus factis pecuniam dedit qua ad bellum uterere<note>uterere <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>DE</hi>: -ris <hi rend="italic">B</hi>: -remini <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note>; ille corpus suum periculo obiecit, tecumque in acie contra Pharnacem fuit tuumque hostem esse duxit suum. <reg>quae</reg> quidem a te in eam partem accepta sunt, Caesar, ut eum amplissimo regis honore et nomine adfeceris. </p></div></div></body></text></TEI>