ignosce , ignosce, Caesar, si eius viri auctoritati rex Deiotarus cessit quem in quem E 2 γ ( contra Arusian. K. vii. p. 461) nos omnes secuti sumus; ad quem cum di atque homines omnia ornamenta congessissent, tum tu ipse plurima et maxima. nec enim neque enim β , si tuae res gestae ceterorum laudibus obscuritatem attulerunt, idcirco Cn. Pompei memoriam amisimus. quantum nomen illius eius β fuerit, quantae opes, quanta in omni genere bellorum gloria, quanti honores populi Romani, quanti senatus, quanti tui, quis ignorat? tanto quanto... tanto β ( contra Serv. Aen. xi. 438) ille superiores vicerat gloria quanto tu omnibus omnibus A β : in omnibus VE 2 γ : omnia H praestitisti. itaque Cn. Pompei bella, victorias, triumphos, consulatus admirantes numerabamus: tuos enumerare non possumus.