<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi034.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="11" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="4" unit="chapter"/><reg>cum</reg> audiret senatus consentientis auctoritate arma sumpta<note>sumpta esse <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note>, consulibus, praetoribus, tribunis plebis, nobis<note>nobis <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>D</hi>: novis <hi rend="italic">BE<foreign xml:lang="grc">γ</foreign></hi></note> imperatoribus rem publicam defendendam datam, movebatur animo et vir huic imperio amicissimus de salute populi Romani extimescebat, in qua etiam suam esse inclusam videbat. <reg>in</reg> summo tamen timore quiescendum esse<note>esse <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>: ut sibi esset (-se <hi rend="italic">g</hi>) <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> arbitrabatur. <reg>maxime</reg> vero perturbatus est, ut audivit consules ex Italia profugisse, omnis<note>omnis <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>g</hi>: omnisque <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">β</foreign>a</hi>: omnis et <hi rend="italic">h</hi></note> consularis—sic enim ei nuntiabatur<note><w type="lemma">ei nunt.</w> enunt. <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note>—cunctum senatum, totam Italiam effusam<note>esse effusam <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note>. <reg>talibus</reg> enim nuntiis et rumoribus patebat ad orientem via nec ulli veri<note>nulli veri nuntii <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> subsequebantur. <reg>nihil</reg> ille de condicionibus tuis, nihil de studio concordiae et pacis, nihil de conspiratione audiebat certorum<note>certorum <hi rend="italic">HBDE<hi rend="superscript">1</hi></hi>: ceterorum <hi rend="italic">AVE<hi rend="superscript">2</hi><foreign xml:lang="grc">γ</foreign></hi></note> hominum contra dignitatem tuam. <reg>quae</reg> cum ita essent, tamen usque eo se tenuit quoad a Cn. Pompeio legati ad eum<note>leg. ad eum <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: ad eum leg. <foreign xml:lang="grc">βγ</foreign></note> litteraeque venerunt. </p></div><div n="12" type="textpart" subtype="section"><p><reg>ignosce</reg>, ignosce, Caesar, si eius viri auctoritati rex Deiotarus cessit quem<note>in quem <hi rend="italic">E<hi rend="superscript">2</hi><foreign xml:lang="grc">γ</foreign></hi> (<hi rend="italic">contra Arusian. K.</hi> vii. <hi rend="italic">p.</hi> 461)</note> nos omnes secuti sumus; ad quem cum di atque homines omnia ornamenta congessissent, tum tu ipse plurima et maxima. <reg>nec</reg> enim<note>neque enim <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note>, si tuae res gestae ceterorum laudibus obscuritatem attulerunt, idcirco Cn. Pompei memoriam amisimus. <reg>quantum</reg> nomen illius<note>eius <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> fuerit, quantae opes, quanta in omni genere bellorum gloria, quanti honores populi Romani, quanti senatus, quanti tui, quis ignorat? <reg>tanto</reg><note>quanto... tanto <foreign xml:lang="grc">β</foreign> (<hi rend="italic">contra Serv. Aen.</hi> xi. 438)</note> ille superiores vicerat gloria quanto tu omnibus<note>omnibus <hi rend="italic">A<foreign xml:lang="grc">β</foreign></hi>: in omnibus <hi rend="italic">VE<hi rend="superscript">2</hi><foreign xml:lang="grc">γ</foreign></hi>: omnia <hi rend="italic">H</hi></note> praestitisti. <reg>itaque</reg> Cn. Pompei bella, victorias, triumphos, consulatus admirantes numerabamus: tuos enumerare non possumus. </p></div><div n="13" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="5" unit="chapter"/><reg>ad</reg> eum igitur rex Deiotarus venit hoc misero fatalique bello quem antea iustis hostilibusque bellis adiuverat, quocum erat non hospitio solum verum etiam familiaritate coniunctus, et venit vel rogatus ut amicus, vel arcessitus ut socius, vel evocatus<note>evocatus <foreign xml:lang="grc">γ</foreign>: vocatus <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign></note> ut is qui senatui parere didicisset: postremo venit ut ad fugientem, non ut ad<note>non ut ad <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>a</hi>: non ad <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">β</foreign>h</hi>: non ut <hi rend="italic">g</hi></note> insequentem, id est ad periculi<note>periculi <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>BDa</hi>: -culum <hi rend="italic">Egh</hi></note>, non ad victoriae societatem. <reg>itaque</reg> Pharsalico proelio facto a Pompeio discessit; spem infinitam persequi noluit; vel officio si quid debuerat, vel errori si quid nescierat, satis factum esse duxit; domum se contulit, teque Alexandrinum bellum gerente utilitatibus tuis paruit. </p></div><div n="14" type="textpart" subtype="section"><p><reg>ille</reg> exercitum Cn. Domiti, amplissimi viri, suis tectis et copiis sustentavit; ille Ephesum ad eum quem tu ex tuis fidelissimum<note>ex civibus fid. <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> et probatissimum<note>et probat. <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">γ</foreign> (et prob. omnibus <hi rend="italic">del. Garat.</hi>)</note> omnibus delegisti pecuniam misit; ille iterum, ille tertio auctionibus factis pecuniam dedit qua ad bellum uterere<note>uterere <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>DE</hi>: -ris <hi rend="italic">B</hi>: -remini <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note>; ille corpus suum periculo obiecit, tecumque in acie contra Pharnacem fuit tuumque hostem esse duxit suum. <reg>quae</reg> quidem a te in eam partem accepta sunt, Caesar, ut eum amplissimo regis honore et nomine adfeceris. </p></div><div n="15" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>is</reg> igitur non modo a te periculo liberatus sed etiam honore amplissimo ornatus, arguitur domi te<note>te <hi rend="italic">hoc loco hab. <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>, ante</hi> domi (domui a) <foreign xml:lang="grc">γ</foreign>, <hi rend="italic">post</hi> suae <hi rend="italic">Cassiod.</hi> ii. 543, <hi rend="italic">Mart. Cap. Rhet. L. p.</hi> 468</note> suae interficere voluisse: quod tu, nisi eum furiosissimum iudicas<note>iudices <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note>, suspicari profecto<note>prof. suspicari <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> non potes. <reg>ut</reg> enim omittam cuius tanti sceleris fuerit in conspectu deorum penatium necare hospitem, cuius tantae importunitatis omnium gentium atque omnis memoriae clarissimum lumen exstinguere, cuius<note>cuius tantae a</note> ferocitatis victorem orbis terrae<note>terrae <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: terrarum <foreign xml:lang="grc">βγ</foreign></note> non extimescere, cuius tam inhumani et ingrati animi<note>animi <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">α</foreign></note>, a quo rex appellatus esset, in eo tyrannum inveniri—ut haec omittam, cuius tanti furoris fuit omnis reges, quorum multi erant finitimi, omnis liberos populos<note>omnis socios, omnis lib. pop. <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note>, omnis socios, omnis provincias, omnia denique omnium arma contra se unum excitare? <reg>quonam</reg><note>quonam <hi rend="italic">BDg</hi>: quoniam <hi rend="italic">C<foreign xml:lang="grc">α</foreign>ah</hi>: quomodo <hi rend="italic">E</hi></note> ille modo cum regno, cum domo<note>cum domo <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note>, cum coniuge, cum carissimo<note>carissimo <hi rend="italic">C<foreign xml:lang="grc">α</foreign>DE</hi>: clarissimo <hi rend="italic">B<foreign xml:lang="grc">γ</foreign></hi></note> filio distractus esset, tanto scelere non modo perfecto sed etiam cogitato? </p></div></div></body></text></TEI>