<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi034.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="11" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="4" unit="chapter"/><reg>cum</reg> audiret senatus consentientis auctoritate arma sumpta<note>sumpta esse <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note>, consulibus, praetoribus, tribunis plebis, nobis<note>nobis <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>D</hi>: novis <hi rend="italic">BE<foreign xml:lang="grc">γ</foreign></hi></note> imperatoribus rem publicam defendendam datam, movebatur animo et vir huic imperio amicissimus de salute populi Romani extimescebat, in qua etiam suam esse inclusam videbat. <reg>in</reg> summo tamen timore quiescendum esse<note>esse <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>: ut sibi esset (-se <hi rend="italic">g</hi>) <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> arbitrabatur. <reg>maxime</reg> vero perturbatus est, ut audivit consules ex Italia profugisse, omnis<note>omnis <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>g</hi>: omnisque <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">β</foreign>a</hi>: omnis et <hi rend="italic">h</hi></note> consularis—sic enim ei nuntiabatur<note><w type="lemma">ei nunt.</w> enunt. <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note>—cunctum senatum, totam Italiam effusam<note>esse effusam <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note>. <reg>talibus</reg> enim nuntiis et rumoribus patebat ad orientem via nec ulli veri<note>nulli veri nuntii <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> subsequebantur. <reg>nihil</reg> ille de condicionibus tuis, nihil de studio concordiae et pacis, nihil de conspiratione audiebat certorum<note>certorum <hi rend="italic">HBDE<hi rend="superscript">1</hi></hi>: ceterorum <hi rend="italic">AVE<hi rend="superscript">2</hi><foreign xml:lang="grc">γ</foreign></hi></note> hominum contra dignitatem tuam. <reg>quae</reg> cum ita essent, tamen usque eo se tenuit quoad a Cn. Pompeio legati ad eum<note>leg. ad eum <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: ad eum leg. <foreign xml:lang="grc">βγ</foreign></note> litteraeque venerunt. </p></div><div n="12" type="textpart" subtype="section"><p><reg>ignosce</reg>, ignosce, Caesar, si eius viri auctoritati rex Deiotarus cessit quem<note>in quem <hi rend="italic">E<hi rend="superscript">2</hi><foreign xml:lang="grc">γ</foreign></hi> (<hi rend="italic">contra Arusian. K.</hi> vii. <hi rend="italic">p.</hi> 461)</note> nos omnes secuti sumus; ad quem cum di atque homines omnia ornamenta congessissent, tum tu ipse plurima et maxima. <reg>nec</reg> enim<note>neque enim <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note>, si tuae res gestae ceterorum laudibus obscuritatem attulerunt, idcirco Cn. Pompei memoriam amisimus. <reg>quantum</reg> nomen illius<note>eius <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> fuerit, quantae opes, quanta in omni genere bellorum gloria, quanti honores populi Romani, quanti senatus, quanti tui, quis ignorat? <reg>tanto</reg><note>quanto... tanto <foreign xml:lang="grc">β</foreign> (<hi rend="italic">contra Serv. Aen.</hi> xi. 438)</note> ille superiores vicerat gloria quanto tu omnibus<note>omnibus <hi rend="italic">A<foreign xml:lang="grc">β</foreign></hi>: in omnibus <hi rend="italic">VE<hi rend="superscript">2</hi><foreign xml:lang="grc">γ</foreign></hi>: omnia <hi rend="italic">H</hi></note> praestitisti. <reg>itaque</reg> Cn. Pompei bella, victorias, triumphos, consulatus admirantes numerabamus: tuos enumerare non possumus. </p></div><div n="13" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="5" unit="chapter"/><reg>ad</reg> eum igitur rex Deiotarus venit hoc misero fatalique bello quem antea iustis hostilibusque bellis adiuverat, quocum erat non hospitio solum verum etiam familiaritate coniunctus, et venit vel rogatus ut amicus, vel arcessitus ut socius, vel evocatus<note>evocatus <foreign xml:lang="grc">γ</foreign>: vocatus <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign></note> ut is qui senatui parere didicisset: postremo venit ut ad fugientem, non ut ad<note>non ut ad <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>a</hi>: non ad <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">β</foreign>h</hi>: non ut <hi rend="italic">g</hi></note> insequentem, id est ad periculi<note>periculi <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>BDa</hi>: -culum <hi rend="italic">Egh</hi></note>, non ad victoriae societatem. <reg>itaque</reg> Pharsalico proelio facto a Pompeio discessit; spem infinitam persequi noluit; vel officio si quid debuerat, vel errori si quid nescierat, satis factum esse duxit; domum se contulit, teque Alexandrinum bellum gerente utilitatibus tuis paruit. </p></div></div></body></text></TEI>