<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi034.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><milestone resp="editor" n="1" unit="chapter"/><p rend="indent"><reg>cum</reg> in omnibus causis gravioribus, C. Caesar, initio dicendi commoveri soleam vehementius quam videtur vel usus vel aetas mea postulare, tum in hac causa ita multa me<note>multa me <foreign xml:lang="grc">α</foreign>, <hi rend="italic">Prisc. K.</hi> iii. <hi rend="italic">p.</hi> 369: me multa <foreign xml:lang="grc">βγ</foreign></note> perturbant ut, quantum mea fides studi mihi adferat ad salutem regis Deiotari defendendam, tantum facultatis timor detrahat. <reg>primum</reg> dico pro capite fortunisque regis<note>regis Deiotari <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note>, quod ipsum, etsi<note>etsi <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>a: si <hi rend="italic">gh</hi></note> non iniquum est in tuo dumtaxat periculo, tamen est ita inusitatum, regem reum capitis esse, ut ante hoc tempus non sit auditum. </p></div><div n="2" type="textpart" subtype="section"><p><reg>deinde</reg> eum regem quem ornare antea<note>ante <hi rend="italic">CAVB</hi></note> cuncto cum senatu solebam<note>solebamus <foreign xml:lang="grc">β</foreign> (<hi rend="italic">contra Mart. Cap. Rhet. L. p.</hi> 470)</note> pro perpetuis eius in nostram rem publicam meritis, nunc contra atrocissimum crimen cogor defendere. <reg>accedit</reg> ut accusatorum alterius crudelitate, alterius indignitate conturber<note>perturber <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note>. <reg>crudelis</reg> Castor<note>crudelis Castor <hi rend="italic">C<hi rend="superscript">1</hi>V<foreign xml:lang="grc">β</foreign></hi>: crudelis Castor est <hi rend="italic">C<hi rend="superscript">2</hi>AH</hi>: crudelem Castorem <foreign xml:lang="grc">γ</foreign>, <hi rend="italic">Madvig</hi></note>, ne dicam sceleratum et impium, qui nepos avum in capitis discrimen<note>discr. capitis <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> adduxerit adulescentiaeque suae terrorem intulerit ei cuius senectutem tueri et tegere debebat<note>debeat <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note>, commendationemque ineuntis aetatis ab impietate et ab scelere<note>et scelere <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> duxerit; avi servum corruptum praemiis ad accusandum dominum impulerit, a legatorum pedibus abduxerit. </p></div><div n="3" type="textpart" subtype="section"><p><reg>fugitivi</reg> autem dominum accusantis et dominum absentem et dominum amicissimum nostrae rei publicae cum os videbam, cum verba audiebam<note>cum verba audiebam <hi rend="italic">om. DE</hi></note>, non tam adflictam regiam condicionem dolebam quam de fortunis communibus extimescebam. <reg>nam</reg> cum more maiorum de servo in dominum ne tormentis quidem quaeri liceat, in qua quaestione dolor elicere veram vocem possit etiam ab invito, exortus est servus qui, quem in eculeo appellare non posset<note>possit <hi rend="italic">CAV</hi></note>, eum accuset solutus. </p></div><div n="4" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="2" unit="chapter"/><reg>perturbat</reg> me, C. Caesar<note>C. <hi rend="italic">om. C<foreign xml:lang="grc">α</foreign></hi></note>, etiam illud interdum quod tamen, cum te penitus recognovi, timere desino: re enim iniquum est, sed tua sapientia fit aequissimum. <reg>nam</reg> dicere apud eum de facinore contra cuius vitam consilium facinoris inisse arguare, cum<note><w type="lemma">cum</w> si <hi rend="italic">D</hi> (<hi rend="italic">ante ras.</hi>) <hi rend="italic">g</hi></note> per se ipsum consideres, grave est; nemo enim fere est qui sui periculi iudex non sibi se aequiorem quam reo praebeat. <reg>sed</reg> tua, Caesar, praestans singularisque natura hunc mihi metum minuit. <reg>non</reg> enim tam timeo quid tu de rege Deiotaro, quam intellego quid de te ceteros velis iudicare. </p></div><div n="5" type="textpart" subtype="section"><p><reg>moveor</reg> etiam loci ipsius insolentia, quod tantam causam quanta nulla umquam in disceptatione versata est dico intra domesticos<note>domesticos <foreign xml:lang="grc">β</foreign>a: <hi rend="italic">om. C<foreign xml:lang="grc">α</foreign>gh</hi></note> parietes, dico extra conventum et eam frequentiam in qua oratorum studia niti solent: in tuis oculis, in tuo ore voltuque acquiesco, te unum intueor, ad te unum omnis<note>omnis mea <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> spectat oratio: quae mihi ad spem obtinendae veritatis gravissima sunt, ad motum animi et ad omnem impetum dicendi contentionemque leviora. </p></div></div></body></text></TEI>