cum in omnibus causis gravioribus, C. Caesar, initio dicendi commoveri soleam vehementius quam videtur vel usus vel aetas mea postulare, tum in hac causa ita multa me multa me α , Prisc. K. iii. p. 369: me multa βγ perturbant ut, quantum mea fides studi mihi adferat ad salutem regis Deiotari defendendam, tantum facultatis timor detrahat. primum dico pro capite fortunisque regis regis Deiotari γ , quod ipsum, etsi etsi αβ a: si gh non iniquum est in tuo dumtaxat periculo, tamen est ita inusitatum, regem reum capitis esse, ut ante hoc tempus non sit auditum. deinde eum regem quem ornare antea ante CAVB cuncto cum senatu solebam solebamus β ( contra Mart. Cap. Rhet. L. p. 470) pro perpetuis eius in nostram rem publicam meritis, nunc contra atrocissimum crimen cogor defendere. accedit ut accusatorum alterius crudelitate, alterius indignitate conturber perturber γ . crudelis Castor crudelis Castor C 1 V β : crudelis Castor est C 2 AH : crudelem Castorem γ , Madvig , ne dicam sceleratum et impium, qui nepos avum in capitis discrimen discr. capitis γ adduxerit adulescentiaeque suae terrorem intulerit ei cuius senectutem tueri et tegere debebat debeat γ , commendationemque ineuntis aetatis ab impietate et ab scelere et scelere β duxerit; avi servum corruptum praemiis ad accusandum dominum impulerit, a legatorum pedibus abduxerit. fugitivi autem dominum accusantis et dominum absentem et dominum amicissimum nostrae rei publicae cum os videbam, cum verba audiebam cum verba audiebam om. DE , non tam adflictam regiam condicionem dolebam quam de fortunis communibus extimescebam. nam cum more maiorum de servo in dominum ne tormentis quidem quaeri liceat, in qua quaestione dolor elicere veram vocem possit etiam ab invito, exortus est servus qui, quem in eculeo appellare non posset possit CAV , eum accuset solutus. perturbat me, C. Caesar C. om. C α , etiam illud interdum quod tamen, cum te penitus recognovi, timere desino: re enim iniquum est, sed tua sapientia fit aequissimum. nam dicere apud eum de facinore contra cuius vitam consilium facinoris inisse arguare, cum cum si D ( ante ras. ) g per se ipsum consideres, grave est; nemo enim fere est qui sui periculi iudex non sibi se aequiorem quam reo praebeat. sed tua, Caesar, praestans singularisque natura hunc mihi metum minuit. non enim tam timeo quid tu de rege Deiotaro, quam intellego quid de te ceteros velis iudicare. moveor etiam loci ipsius insolentia, quod tantam causam quanta nulla umquam in disceptatione versata est dico intra domesticos domesticos β a: om. C α gh parietes, dico extra conventum et eam frequentiam in qua oratorum studia niti solent: in tuis oculis, in tuo ore voltuque acquiesco, te unum intueor, ad te unum omnis omnis mea β spectat oratio: quae mihi ad spem obtinendae veritatis gravissima sunt, ad motum animi et ad omnem impetum dicendi contentionemque leviora.