<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi033.perseus-lat2"><div n="9" type="textpart" subtype="section"><p><reg>sed</reg> hoc quaero: <reg>quis</reg> putat<note>putet <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> esse crimen fuisse in Africa<note>Afr. Ligarium <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note>? <reg>nempe</reg> is qui et ipse in eadem provincia<note>provincia <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: Africa <foreign xml:lang="grc">βγ</foreign></note> esse voluit et prohibitum se a Ligario queritur, et certe contra ipsum Caesarem est congressus armatus. <reg>quid</reg> enim, Tubero, tuus ille<note>tuus ille, Tub. <hi rend="italic">Quintil. quinque locis</hi></note> destrictus in acie Pharsalica gladius agebat? cuius latus ille mucro petebat? qui sensus erat armorum tuorum? quae tua mens, oculi, manus, ardor animi? quid cupiebas, quid optabas? <reg>nimis</reg> urgeo; commoveri videtur adulescens. </p></div><div n="10" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="4" unit="chapter"/><reg>ad</reg> me revertar. <reg>isdem</reg> in armis fui. <reg>quid</reg> autem aliud egimus, Tubero, nisi ut quod hic potest nos possemus? <reg>quorum</reg> igitur impunitas, Caesar, tuae clementiae laus est, eorum ipsorum ad crudelitatem te<note>te <hi rend="italic">ante</hi> ipsorum <hi rend="italic">hab. Quintil.</hi> viii. 5. 10 <hi rend="italic">et Diomedes K.</hi> i. 471</note> acuet<note>acuit <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">β</foreign>, Diomedes</hi> (<hi rend="italic">contra Quintil.</hi>)</note> oratio? <reg>atque</reg> in hac causa non nihil equidem, Tubero, etiam tuam, sed multo magis patris tui prudentiam desidero, quod homo cum ingenio tum etiam doctrina excellens genus hoc causae quod esset non viderit. <reg>nam</reg> si vidisset, quovis profecto quam isto modo a te agi maluisset. <reg>arguis</reg> fatentem. <reg>non</reg> est satis: accusas eum qui causam habet aut, ut ego dico, meliorem quam tu aut, ut tu vis, parem. </p></div><div n="11" type="textpart" subtype="section"><p><reg>haec</reg> admirabilia<note>haec admirabilia <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: haec non modo mirabilia (<hi rend="italic">add.</hi> sunt <foreign xml:lang="grc">γ</foreign>) <foreign xml:lang="grc">βγ</foreign></note>, sed prodigi simile<note>similia quae <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> est quod dicam. <reg>non</reg> habet eam vim ista accusatio ut Q. Ligarius condemnetur, sed ut necetur<note>sed necetur <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note>. <reg>hoc</reg> egit civis Romanus ante te nemo: externi sunt isti<note>sunt isti <hi rend="italic">AH</hi>: isti sunt <hi rend="italic">Va</hi>: isti <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">β</foreign>hm</hi></note> mores<note><w type="lemma">mores</w><hi rend="italic">Schol.</hi>: qui usque ad sanguinem incitari solent odio <hi rend="italic">add. <foreign xml:lang="grc">α</foreign>a</hi>: usque ad sang. incitari solent odio <hi rend="italic">add.</hi><foreign xml:lang="grc">β</foreign>: usque ad sang. incitare solent odium <hi rend="italic">add. hm</hi></note> aut levium Graecorum aut immanium barbarorum. <reg>nam</reg> quid agis aliud? ut Romae ne sit, ut domo<note>ut domo <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: domo <foreign xml:lang="grc">βγ</foreign>, <hi rend="italic">Prisc. k</hi> iii. 64</note> careat, ne cum optimis fratribus, ne cum hoc T. Broccho avunculo, ne cum eius filio consobrino suo<note>avunc. suo <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note>, ne nobiscum vivat, ne sit in patria? <reg>num</reg> est, num potest magis carere his omnibus quam caret? Italia prohibetur, exsulat. <reg>non</reg> tu hunc<note>hunc <hi rend="italic">hoc loco hab. <foreign xml:lang="grc">α</foreign>, post</hi> ergo <hi rend="italic">DE<foreign xml:lang="grc">γ</foreign>, om. B</hi>: eum (<hi rend="italic">sine</hi> ergo) <hi rend="italic">Mart. Cap. Rhet. L. p.</hi> 476</note> ergo patria privare, qua caret, sed vita vis. </p></div></div></body></text></TEI>