sed hoc quaero: quis putat putet γ esse crimen fuisse in Africa Afr. Ligarium γ ? nempe is qui et ipse in eadem provincia provincia α : Africa βγ esse voluit et prohibitum se a Ligario queritur, et certe contra ipsum Caesarem est congressus armatus. quid enim, Tubero, tuus ille tuus ille, Tub. Quintil. quinque locis destrictus in acie Pharsalica gladius agebat? cuius latus ille mucro petebat? qui sensus erat armorum tuorum? quae tua mens, oculi, manus, ardor animi? quid cupiebas, quid optabas? nimis urgeo; commoveri videtur adulescens. ad me revertar. isdem in armis fui. quid autem aliud egimus, Tubero, nisi ut quod hic potest nos possemus? quorum igitur impunitas, Caesar, tuae clementiae laus est, eorum ipsorum ad crudelitatem te te ante ipsorum hab. Quintil. viii. 5. 10 et Diomedes K. i. 471 acuet acuit β , Diomedes ( contra Quintil. ) oratio? atque in hac causa non nihil equidem, Tubero, etiam tuam, sed multo magis patris tui prudentiam desidero, quod homo cum ingenio tum etiam doctrina excellens genus hoc causae quod esset non viderit. nam si vidisset, quovis profecto quam isto modo a te agi maluisset. arguis fatentem. non est satis: accusas eum qui causam habet aut, ut ego dico, meliorem quam tu aut, ut tu vis, parem.