<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi033.perseus-lat2"><div n="6" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>nullum</reg> igitur habes, Caesar, adhuc in Q. Ligario signum alienae a te voluntatis; cuius ego causam animadverte, quaeso, qua fide defendam: prodo meam. O clementiam admirabilem atque omnium laude, praedicatione, litteris monumentisque decorandam! M. Cicero<note>cum M. <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> apud te defendit alium in ea voluntate non fuisse in qua se ipsum confitetur fuisse, nec tuas tacitas<note>tacitas <hi rend="italic">om. <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></hi></note> cogitationes extimescit nec quid tibi de alio audienti de se<note>de se ipso <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> occurrat reformidat. <milestone resp="editor" n="3" unit="chapter"/><reg>vide</reg> quam non reformidem; vide quanta lux liberalitatis et sapientiae tuae mihi apud te dicenti oboriatur: quantum potero voce contendam ut hoc<note>hoc <hi rend="italic">hab. <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign> hoc loco, ante</hi> Rom. <hi rend="italic">a et Quintil.</hi> xi. 3. 166, <hi rend="italic">om. h</hi> (hoc Rom. hoc <hi rend="italic">m</hi>)</note> populus Romanus exaudiat. </p></div><div n="7" type="textpart" subtype="section"><p><reg>suscepto</reg> bello, Caesar, gesto etiam<note>iam etiam <hi rend="italic">Quintil.</hi> ix. 2. 28, xi. 3. 166</note> ex parte magna, nulla vi coactus, iudicio ac voluntate<note>consilio ac voluntate mea <hi rend="italic">Quintil.</hi> ix. 2. 28</note> ad ea arma profectus sum quae erant sumpta contra te. <reg>apud</reg> quem igitur hoc dico? <reg>nempe</reg> apud eum qui, cum hoc sciret, tamen me, ante quam vidit, rei publicae reddidit; qui ad me ex Aegypto litteras misit ut essem idem qui fuissem; qui me<note>me <hi rend="italic">hoc loco hab <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign></hi>: <hi rend="italic">post</hi> esse <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note>, cum ipse imperator in toto imperio populi Romani<note>orbe populi R. <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> unus esset, esse alterum passus est; a quo hoc ipso C. Pansa mihi hunc<note>hunc <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">βγ</foreign></note> nuntium perferente concessos fascis laureatos tenui quoad tenendos putavi; qui mihi tum denique salutem se putavit dare<note>sal. se putavit dare <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>am</hi>: se sal. put. reddere <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">β</foreign>h</hi></note>, si eam nullis spoliatam ornamentis dedisset. </p></div><div n="8" type="textpart" subtype="section"><p><reg>vide</reg>, quaeso, Tubero, ut, qui de meo facto non dubitem, de Ligari audeam dicere<note>dubitem dicere <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note><note>audeam dicere <foreign xml:lang="grc">α</foreign> <hi rend="italic">et Quintil.</hi> v. 10. 93: audeam confiteri <foreign xml:lang="grc">γ</foreign>: non aud. confiteri <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note>. <reg>atque</reg> haec propterea de me dixi ut mihi Tubero, cum de se eadem dicerem, ignosceret; cuius ego industriae gloriaeque faveo vel propter propinquam cognationem, vel quod eius ingenio studiisque delector, vel quod laudem adulescentis propinqui existimo etiam ad meum aliquem fructum redundare. </p></div></div></body></text></TEI>